TRIDERICO CAROLO WEXNIO Viro Clarissimo Wilh. Weissenborn
S. D.
OQuamquam non dubito, quin si non indignaturus certe admiraturus sis, Vir Clarissime, quod ad Te ego, quocum nulla umquam ratio aut consuetudo Tibi intercesserit, has literas dederim: tamen rem ipsam, de qua scripturus sum, excusationem aliquam habituram, et ne molestius feras, quod Te gravioribus rebus intentum interpellem, effecturam esse non despero. Nam cum Livium in tironum potissimmm usum expli candum suscepissem, et quos in hoc interpretationis genere sequerer duces circumspicerem, editione Agri- colae scholasticae institutionis causa adornata Tu mihi exemplar proposuisse videbaris, quod intuerer et imitarer; Promulsidem autem Tuam emendationum Livianarum commentationesque et commentarios, quibus pari doctrinae elegantia atque ingenii acumine cum alios scriptores veteres tum Tacitum illustrasti et emendasti permulta etiam Livium edituro utilissima suppeditare intelligebam. Ad id cum accederet, quod nuper duo Livii volumina a me in lucem emissa labore mihi gratiore et utiliore quam Tibi perscrutatus in censura lahnii Annalibus Vol. LXX p. 455 sqq. inserta consilium meum et operam non improbasti, et quae vitanda aut rectius constituenda essent docuisti, non aegre Te laturum sperabam, si hac scribendi occasione oblata ita uterer, ut et gratum me Tuique studii non immemorem significarem, et Tua auctoritate ad rem opero- sam fortiter cautiusque persequendam erectum et animo confirmatum esse profiterer, et quae Tibi reprehen dendi causas dederunt retractarem meaque cum Tuis conferrem et quam possem integerrimo subicerem iudicio. Qua comparatione instituta quae alicuius momenti esse putabam apud Te ipsum, Vir Doctissime, exponere visum est, quem et peritissimum indicem esse scirem, et, qui est animi Tui candor et cum veri cognoscendi studio coniuncta humanitas, aequissimum fore sperarem.
Atque quod in universa interpretationis ratione res me potius quam verba explicasse et in eo pec- casse signiflcas, ne ego quidem negaverim, cum in rerum scriptore res non negligendas esse putarem, eas- que facilius a tironibus omitti et difficilius libros unde cognosci possunt parari viderem, et quod statueram, id quod a plerisque interpretibus praetermissum videbam, ex iis, quae post Niebuhrium a doctissimis viris de historia atque institutis Romanorum indagata et explorata sunt, si quae jdonea et utilia viderentur, ad Livium illustrandum adhibenda esse, ut fit in re nova, interdum me modum excessisse. In tanta autem rerum varietate et multitudine acutissimorumque hominum dissensionibus, et in ipsius Livii haud paucis locis brevitate et obscuritate novoque necdum satis explorato dicendi genere, incerta denique codicum au- toritate si suo quaeque loco aptissima protulisse et ab erroribus ubique mihi satis cavisse prae me ferrem, me ipse arrogantiae accusarem. Quare maximam ex Tua censura me cepisse utilitatem libenter profiteor, pluribusque locis, si occasio data erit, Tua consilia secutum quae minus recte constituta aut explicata sunt emendare decrevisse. Ita in praefat.§. 3 in obscuro est scripsisse me paenitet, cum et ipse olim in obscuro sit probavissem, cf. lahnii Annal. Vol. 35. p. 364; et 4, 29, 6, de quo loco recte Te iudicasse ex similibus, velut 8, 18, 2: illud peruelim(necomnes autores sunt) proditum falso all. intelligitur, Buttmanni auctoritatem, qui ad Quintil. 12, 6, 2 Drakenborchii rationem probaverat, esse seccutum, immemorem iam IIandium in Tursell. V. IV. p. 139. 9. meliora docuisse. Etiam 5, 3, 5: quid illos etc. rectins explicasti, et§. 6 mihi dicendum erat opus quaerunt esse: sie suchen Arbeit,
1


