— 17—
Haec etsi sufficere possent tibi tuique similibus, hominesque cordatos illicere ut ab omni secta sese abstineant, non tamen pigebit ad abundantiorem Scientiam aliud subiicere theorema quod sic se habet.———
Sint duae Sectae expositae.
Credibilitalis quantitas sive quantum hoc est fidei quod primae Sectae propriis convenit, eam habet rationem ad id quantum est fidei sive credibilitatis eam quantitatem quae propriis secundae convenit, quam habet numerus auctorum sive testium, qui propria primae primi prodidere, ad numerum testium secundae similium.
Et fides(de quantitate sive magnitudine semper loquor, quam solam(Fol. 71) Geometria rimatur) quae debet adhiberi propriis Sectae, fert eam rationem ad fidem quae Communibus adhiberi debet, quam fert rationem illorum numerus qui propria primi prodidere, ad numerum generis humani Communia excolentem. Obtinent haec locum ubi testimoniis et hominum auctoritatibus agendum est. Nam cum paucissimi fuerint in omni Secta qui Jovem sive audierint sive audisse se dixerint loquentem legesque ferentem, res omnis ad hominum paucissimorum, vel etiam ad unius plerumque hominis auctoritatem redibit, uti factum esse accepimus in morte Romuli qui primus Romae regnavit, quae uno Julio Proculo auctore credita fuit ab universa multitudine Romana et hodie quoque creditur cum immortalitate esse mutata, cum eum Proculus in Coelum(Fol. 71. v.) pro- nunciasset raptum sublimem procella ad Caprae Paludem coorta.
Facile theorema nostrum demonstraverimus, Rex Gelo, portquam te monuero parem adsumi omnium ubique testantium de propriis veracitatem; quippe parem ubique fidem apud suos Cultores invenere, qui omnes primis sectae suae condito- ribus tanquam viris integerrimis et scientissimis credidere.
Memineris tamen agi semper de iis, quae solis testimoniis nituntur. Exemplo res fiet manifestior.
Testimoniis nititur esse ducem Poenorum in Italia Hannibalem; testimoniis quoque creditur eum Romanos ad Ticinum, deinde ad Trebiam, nupero ad lacum Transumenium magno proelio superasse. At si quis adfirmarit Hannibalem eas tres pugnas eodem tempore pugnasse, uno eodemque usum exercitu(Fol. 72), fidem apud peritos haud inveniret(quod ea res testimoniorum vires superet) quamvis etiam extricandi sui causa persuadere vellet unicum quidem esse Hannibalem, sed qui tres duces diversos unus in se haberet, nempe Ticinensem, Trebianum et Trasumenium, tam diversos quam diversa sunt in quibus pugnatum est loca. Quippe testimoniis id unum nititur, esse Hannibalem in Italia Paenorum Ducem, qui tribus proeliis variis temporibus dissitisque locis Romanos superarit. At eum unicum in tres partiri postulato nulli respondet, cum etiam in homines quatuor
Fol. 71. Man vermißt de vor testimoniis— agendum est. Fol. 72. Superest— qualisve fuerit(Fol. 72. v.) in größerer Schrift geſchrieben. Fol. 72. ad fine, ſchreibe ad finem.


