— 16—
lateri circa rectum angulum, perimiter vero basis, non ideo quod hoc ab Apolline fuerit(teste puto Clodio) pronunciatum, sed ideo quod natura prius inesset his figuris, et a nobis demonstratione patefactum.
Ex hisce sequitur Romanos justi atque honesti sanctiores non exstitisse cul- tores post Aegeriae Deae recepta per Numam praecepta, et Aetruscorum qui (Fol. 69) Tagen credebantur audisse, Religionem civitate donatam, quam Romulo regnante ipsi ipsorumve parentes fuissent. Cujus quidem rei Sicilia vestra testis est locuples; nam de Italia ab Romanis oppressa non opus est dicere, cum eae quae quotidie audiuntur ad Paenum defectiones rem omnem clarissime proclament. Sed nimium fui verbosus, cum satis fuisset hoc unum ob oculos tibi ponere. Quod ille qui sola auctoritate Numae vel pontificis parricidia credit illicita, eidem Numae parricidia licere confirmanti credet ac obsequetur, et qui credit cor animali defuisse haruspice divina quadam vi rem factam testante, is et sceleratis- sima quaeque credet et perpetrabit eodem auctore. Tantum abest ut Sectae deditus evadat civis melior, quam(Fol. 69. v.) fuisset si sectam nunquam attigisset. Semper enim memorem coportet esse sectam condi propter opinionem de propriis. Non audimus tantum, sed quotidie videmus apud Romanos multo eum esse detesta- biliorem qui propria temnit quam qui communia. Hujus rei testis est Publius ille Clodius, qui priore bello classem ad Drepanum perdidit, desperantibus ex religione et segnius pugnantibus Romanis, quod Clodius contra auspicia sive propriae Sectae praecepta pugnasset, qui tamen nulla Deorum ira se premi credi- dissent quod latrones, homicidae, maechi, peryuri, atque sicarii ad bellum adversus Carthaginienses, et ad insulam populandam domo exissent. Addere lubet impie- tatem hanc Clodii multum sorori Clodiae nocuisse ipso licet extincto, tanto plus potest amor sectae quam justi atque honesti respectus(Fol. 70).
Observaverat Clodia post pugnam ad Drepanum minorem fuisse in urbe Roma frequentiam, eandemque crevisse fratre dudum extincto, carpentumque suum demo- ratum. Optabat illa faemineo et inutili voto fratrem reducem minuendae frequentiae causa, si rursus frater forte duceret classem Romanam. Optabat Clodia iracunda quod carpentum lente procederet, irrito voto, et haruspici quoque ridendo. Quid quaeso censes in eum facturos Romanos qui locum optasset, in quo si consisteret, tellurem ipsam demoturum se promitteret? Votum est hoc quoque irritum et inutile, rei tamen demonstratio facilis atque pulchra, quaeque si voto Jupiter an- nueret, multo majorem rerum vicissitudinem Romanis inveheret quam iterata ad Drepanum clades fecisset. Sed obfuit Clodiae pugna illa infelix quam(Fol. 70. v.) auspicia sive sectae propria videbantur vetare.
Fol. 69. civitate, ſchreibe civitati.
Fol. 69. Quod ille— eodem auctore iſt größer geſchrieben und unterſtrichen.
Fol. 70. Clodia post etc. Siehe die Epitome des 9. Buchs von Livius.
Fol. 70. v. fidei sive credibilitatis; wiederhole zum Verſtändniß de vor credibilitatis.


