— 14—
ex iis quae plerumque contigerunt ratione atque judicio conjicere. Quapropter unicam tantum sectam ob oculos tibi ponam, lubenter refugiens laborem descen- dendi(Fol. 66) in arenam cum aliis tam multis, quarum proprietates et sententias haud erit operae pretium cognoscere Regem, cujus summa Reipublicae negotia sustinentis tempora non decet me longo sermone neque per ambages morari, difficili praesertim patriae sorte et inter populos rivales ancipiti. Proponam ergo tibi sectam Romanorum qui magnum sibi nomen comparaverunt, et Siciliae vestrae propius nunc imminent, amicitiaque Hieronis diuturna freti nobis se familiares, et assidua consuetudine notissimos reddiderunt.
Pompilius Numa qui post Romulum secundus regnavit, hanc sectam instituit, uti occepimus ex ejus populi probatissimis historicis. Ille Religionis quae nunc tenet Romanos praecepta testatus est ab Aegeria quadam Dea, sive(Fol. 66. v.) nympha, soli sibi tradita, populoque colenda. Hisce praeceptis alia sunt adjecta postquam participes facti sunt Aetruscae Disciplinae Romani, quamvis mihi de rebus Italis percontanti verisimile fiat ante Numam viguisse apud Romanos Aetruscorum Disciplinam. Docebant Aetrusci Tagen quendam sive Deum sive hominem, puerili certe facie, in agro Tarquiniensi repente ex terra sulco forte altius impresso exaratum fuisse et exsuscitatum, eumque qui arabant affatum. Tagen hunc narrant Aetrusci, qui bubulco nascentem vidisse dicenti crediderant, oratione luculenta senilisque prudentiae plena, primordia omnis haruspicinae mon- strasse, cujus tanta nunc est apud Romanos auctoritas, ut si quis eam contempserit, is contra Deorum religionem facere videatur. In illa tamen(Fol. 67) disciplina oportet credere saepius in ipso immolationis tempore deficere cor, yecur, et exta quaevis sine quibus ipsa victima vivere nequisset, eaque non semel superesse cum quibus animal pecusve non potuisset vivere. Quae res postulato nituntur haud- quaquam Geometris agnito, posse scilicet Haruspicem ea perficere, quae nemo
Fol. 66. v. Tagen. Die Hauptſtelle über Tages gibt Cicero de Divinatione II. 23. Sed quid plura? Ortum videamus haruspicinae.——— Tages quidam dicitur in agro Tar- quiniensi cum terra araretur et sulcus altius esset impressus, exstitisse repente eêet eum affatus esse qui arabat. Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia. Eius aspectu cum obstu- puisset bubulcus, clamoremque maiorem cum adumiratione edidisset; concursum esse factum, totamque brevi tempore in eum locum Etruriam convenisse; tum illum plura locutum multis audientibus, qui omnia ejus verba exceperint litterisque mandaverint etc. Verrathen Cicero's Worte eine ſolche Aehnlichkeit mit denen uuſeres Briefes, daß daraus für den Verfaſſer desſelben auf eine Kenntniß jener Stelle Cicero's zu ſchließen wäre? Dieſe Kenntniß möchte ich ebenſowenig behaupten, als abſprechen, zumal da Beider Angaben in ſachlicher Beziehung übereinſtimmen. Ueber Tages ſiehe noch Cic. de divin. II. 38. Ovid. Metam. XV. 553; Censorinus, de die nat. cap. 4, pg. 23; Mart. Capella de Nupt. II. 27; Isidor. Origg. VIII. 9. Jo. Lydus, de Ostentis pg. 6; auch Columella X. 344, Stat. Sylv. V. 2, 1; dazu O. Müller, Etrusker II. 25(ed. 1828); A. Noël de Vergers, l'Etrurie et les Etrusques. Paris 1862— 64. Vol. I. pg. 150 und 272. Annales de l'Institut Archéologique 1846, p. 307— 312, la Nascita di Tagete, par Theodor Bergk.


