— 13—
et paene regios sumptus faciebat, et iis qui medicinae in hac urbe dabant operam, praestabat se strenuum promptumque Doctorem. Secabat enim canum viventium et vitulorum oviumque corpora Erasistrati ritu. Archias ille non semel nobis ostendit sanguinem ex utero cordis sinistro cum impetu exeuntem quem Erasistrato Spiritum vocari dicebat, et per ramos densi canalis sursum deorsumque prorum- pentem, et ex hisce per alias venas prioribus laxiores exceptum, uteroque cordis dextro refusum, quo in motu vitam docebat esse sitam, praecipue vero venas illas observabat ex cordis sinu sinistro ad cerebrum pertinentes quae alimentum cerebro inferunt(Fol. 64. v.). His ligatis et constrictis sensum vitamque confestim aboleri oculis nostris fidem faciebat. Simul in medium proferebat dura quaedam vasa cavitate nulla conspicua, nulloque liquore foeta quem quidem licuit videre, quibus sivée sectis sive ligatis motus cordis cum vita peribat. Haec vasa deducebat a cerebro ad ipsas carnes quae cordis fabricam constituunt. Ex hisce didici nullum esse cerebro sensum aut motum nisi sanguis ad ipsum deferatur ex corde moto, neque ullum esse cordis motum nisi vis aliqua ex sanguine per motum cordis in cerebrum invecto derivata redonetur cordi eodem tempore, referaturque per dura illa vasa quae nervos vocabat Archias. Atque hinc etiam mihi persuasi animalia ista, sive corporis animali fabricam, a Jove fuisse conditam nulla theorematum (Fol. 65) mechanicorum habita ratione eamque vi supereminentis peritiae, motusque leges nostras longissime superantis excitari. Cum itaque, Rex Gelo, Dii sint quorum optimus maximus Jupiter et terras et astra regat infinitis in locis glo- merata, qui etiam omnigenam animantium saecla seminaverit, haud fuerit absonum ad ea descendere quae de cultu Deorum vulgo circumferuntur, si prius te monuero nos Deorum quidem appellationem non respuere usui morem gerentes, sed uni tan- tum Jovi vim illam omnipotentem sive omnimoventem adscribere, quae pluribus non bene conveniret.
Multi sunt inventi non satis versati in Geometricis qui numerum arenae littoribus alveisque marium aggestae crediderint infinitum, quorum nos errorem (Fol. 65. v.) et inscitiam in Arenario tibi probato refutavimus. Calculo quippe rite instituto demonstravimus explicari posse numeris valde mediocribus omnem illam arenae multitudinem, aliamque omnem illa quantumvis majorem. Sed qui numerum eorum referri velit qui se cum Diis confabulari, Deorumque responsa in vulgus edere, et ad ordinandas respublicas ex Jovis atque Coelitum consilio de- missos esse confirmant, opus ingredi se sentiet haud paulo minus, at impeditius multo quam illud est Arenarii nostri. Praesertim si voluntas animusque sit evolvere saeculorum omnium gentiumque mores et fata historiis prodita, quidque sit futurum
Fol. 64. Spiritum, ro πνπνεέ˙μαα, das nach Erasistratus in einem gewiſſen Gegenſatz zum Blut ſtand; zur Erklärung der Stelle diene einiges im Artikel Erasistratus in E. Pauly's Realencykl. des klaſſ. Alterthums. Vgl. auch Haeſer, Geſch. der Medicin, Jena 1853. Ob Erasistratus die Entdeckung vom Kreislauf des Blutes wirklich gemacht, wie der Brief verſichert, oder ihr nur nahe gekommen iſt, wie Neuere ſagen, braucht hier nicht entſchieden zu werden.
Fol. 64. v. animali, ſchreibe animalis.


