—- 47—
domi militiaeque gestas complexum est ita quidem, ut bello sociali atque Sullae Mariique civili previter repetito motus a. M. Aemilio Lepido exeitati, Q. Sertorii in Hispania res gestae, bellum Macedonicum ab Appio Claudio et G. Scribonio Curione gestum, expeditio contra piratas a P. Servilio suscepta, a M. Antonio continuata atque a Gn. Pompeio finita, in urbe fames et perturbationes praecipue de restituenda potestate tribunicia, gravissimum servorum bellum in Italia, aemulatio inter Licinium Crassum et Gn. Pompeium et tribunicia potestas a Pompeio consule restituta, vehemens bellum cum Mithridate narrantur usque ad illud tempus, quo Cicerone auctore ³e) summum imperium Pompeio defertur. Hac re Histo- riarum finem fecit sive quod morbo, praenuntio mortis, affectus illud opus usque ad coniurationem Catilinariam perducere non potuit, sive quod immeritae Pompeii laudi assentiri noluit, quippe qui ut gloriam reportaret, denuo produceretur, quum alii maximas iam superaverant difficultates.
Quibus fontibus usus sit, eo difficilius proponi potest, quod ex fragmentis quae extant nihil certi efficitur, neque ullus scriptorum qui de iisdem rebus uberius dixerunt, nobis restat. Dubitari autem nequit, quin eadem qua in Catilina et maxime in Jugurtha cura et diligentia etiam in Historiis con- ficiendis versatus sit omniaque quae usui esse possent, cum tanta religione ac fide indagaverit atque in rein suam converterit, ut maximam sibi pararet admirationem et Thucydidi par aequalisque iudicaretur. Praeter ea quae ex natu maioribus coram audiverat quaeque ex actis publicis et orationibus cognoverat, certe etiam Sisennae et Sullae libros iam supra laudatos, L. Licinii Luculli de bello Marsico librum graece scriptum 5¹) et Posidoni Stoici historiam Romanam ab Carthagine deleta usque ad bellum Mithri- daticum, quod ad geographiam et ethnographiam pertinet fontem uberrimum, inspexisse videtur ⁵²).
Fragmenta diversa Lud. Carrio in editione sua Sallustii(Lovanii 1574. 8.) primus collegit et edidit. De Brossius ea complere et totum opus restituere conatus, hac in re autem minus a fortuna adiutus est ss). Magis aucta meliusque disposita Historiarum fragmenta offeruntur in Gerlachii editionibus. Nuperrime autem Frid. Kritzius fragmenta pleniora, emendatiora et novo ordine disposita edidit(Lipsiae 1853. 8.). Quod per rerum naturam effici potest, Kritzius vir doctissimus re vera consequntus esse videtur. Nam quum Sallustius res gestas non accurato et simpliei temporum ordine enumeret, sed potius artificiosa narratione in legentium pectora animosque penetrare et universum aetatis conspectum demittere studeat, eamque ob rem singula non tradat ubi pro tempore et re fieri oportebat, sed ubi pro interiore rerum contextu aptissimum videbatur: difficillimum est argumentum singulorum librorum exacte constituere et singula quaeque fragmenta certo in principalem ordinem redigere.
Otramque epistolam de re publica ordinanda ad Caesarem, nec non declamationem in Ciceronem, quae olim Sallustio adscriptae sunt, omnino omittere possum, quum qui genuinas eas habeat nemo hodie inveniatur.—
III. Sallustianae orationis quanta apud scriptores posterioris aetatis fuerit auctoritas et admiratio, eo quoque probatur, quod opera eius non solum diligentissime legebantur et cognoscebantur, sed etiam
80) Habuit enim praeclaram illam orationem De imperio Gn. Pompeii s. pro lege Manilia.
81) Cf. Plut. vita Lucull. 1. Heeren, De fontibus et auctoritate vitarum Plutarchi.
82) De Sallustii Historiis maxima cum diligentia et doctrina disseruit Kritzius in epistola critica ad Ern. Wüste- mannum, editioni Historiarum praefixa.
83) Histoire de la république Romaine par Salluste, en partie trad. du Latin sur l'rginal, en partie rétablie et composée sur les fragmens par Charles De Brosses. Dijon 1777. III voll. 4.— Quod opus alterum eiusdem latine
compositum excepit: C. Crispi Sallustii Historiarum fragmenta.... Divion. 1780. 4 3


