— 18—
plurimos excitabant imitatores, in quibus L. Arruntius, qui(anno 759 a. U. c. 6 p. Chr. n.) consulatum gessit et Historias belli Punici scripsit ³4), ipse C. Cornelius Tacitus ⁸⁵), Velleius Paterculus ⁸⁰), Dictys Cretensis ⁵7) in libro De bello Troiano aliique rerum scriptores; ex poetarum numero inprimis Virgilius mumorandus est 8s). Accedit quod Julius Exsuperantius, qui initio saeculi quinti p. Chr. n. vixisse traditur, libellum De Marii, Lepidi ac Sertori bellis ciwilibus inscriptum magnam partem ex Sallustii historiis excerpsit 89). Alii ex libris Sallustianis sententias et elocutiones colligebant, ut Arusianus Messus, qui Erempla elocutionum eæ Virgilio, Sallustio, Terentio, Cicerone per litteras digesta olim Cornelio Frontoni falso adscripta composuit 90). Item patres quos dicunt in libris suis permulta ex Sallustii operibus receperunt, inprimis illud ecclesiae lumen S. Augustinus.
Ad Sallustii opera interpretanda commentarios confecerunt plures grammatici, ut Asper, qui eius linguam, dictionem ac proprietatem respexisse videtur, et Statilius Maximus, qui etiam De Catonis Orginibus et De singularibus apud Ciceronem scripserat; utriusque commentarii apud Charisium gram- maticum laudantur 9¹). Alius interpres producitur apud Gellium XVIII. 4., qui quum se unum et unicum lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret, neque primam tantum cutem ac sententiarum speciem, sed sanguinem quoque ipsum ae medullam verborum eius eruere atque introspicere penitus praedicaret, a Sulpicio Apollinare perstringitur.
Sallustii Historias e Latino in Graecum sermonem convertit, Zenobius ⁹²), sophista Hadriano im- peratore Romae docens, quae autem conversio nostram non tulit aetatem..
Ad finem huius dissertationis de Sallustii vita, moribus ac scriptis quum iam pervenerim, maxime doleo, quod et temporis et loci spatio prohibitus rem accuratius indagare uberiusque persequi non potui.
84) Seneca Epist. 114, 17 sqd. 85) Cf. inter alios Kritz. ad Sall. Hist. I, 11. 57. 98. III, 58. 86) Ruhnken. praef. ad Vell. extr. 87) Cf. Korte ad Sall. Jug. 25, 11. 26, 2. 28, 5. Kritz. ad Hist. I, 11. 88) Cf. Kritz. ad Hist. III, 58. 89) Baehr 1. I. II. p. 71. Bernhardy 1. 1. p. 603. 90) Baehr I. 1. II. p. 359. Bernhardy J. 1. p. 768 et 770. 91) Gerlach. VoE II. p. 24. Baehr 1. 1. II, 78.
92) Suidas s. v. Znvεο⁹ς.


