Aufsatz 
De Gaii Sallustii Crispi vita, moribus ac scriptis / Michael Vogel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

46

Alterum Sallustii opus De bello Jugurthino) post triumviratum constitutum i. e. post mensem Novembrem anni 43 a. Chr. n. scriptum ⁷²) neutiquam ante amum 713 a. U. c. 41 a. Chr. n. editum esse mihi videtur. Praefatione eiusdem fere argumenti ac Catilinae praemisso bellum describitur, quod populus Rom. cum Jugurtha, Numidarum rege, intra annos 643 et 648 a. U. c., 111 et 106 a. Chr. n. gessit. Sallustius quum mores corruptos civitatis Romanae in Catilina descripsisset, in bello Jugurthino nobilium insolentiam ac nequitiam ut par erat detexit quantaque pericula externa ex illorum pravo et venali animo rei publicae honori et saluti impenderent et necessario interitum adducerent, dilucide ostendit. Mirum in modum et summa arte Sallustius huius libri argumentum disposuit et singula ad unum redegit, ut Jugurtha quod ad internam et externam spectat perfectionem, Catilinam multo praecedat atque iam maiorem Sallustii historiae scribendae peritiam declaret ⁷³).

Pro summa in rebus tractandis religione scriptoris fieri non potuit, quin etiam ad bellum Jugurthae scribendum optimis fontibus uteretur, ex quorum numero ipse nominat libros regis Hiempsalis II. e lingua Punica sibi interpretatos(cap. 17, 7.) et quodam modo L. Sisennae librum de bello Marsico atque Sullae Mariique civili, qui autem scriptor parum libero ore locutus sit(cap. 95, 2.) 74). His fontibus adnumerandae sunt imperatorüm litterae de rebus in Africa gestis ad senatum missae, deinde commentarii nonnullorum qui in bello Jugurthino ipsi versabantur, M. Aemilii Scauri 15), P. Rutilii Rufi 1⁶) et L. Cornelii Sullae). Permulta etiam sermoni cum Numidis eruditis collato debuit et quod terras ubi res gesta est ipse accurate inspexerat et cognoverat 1s). Eo omnia referenda sunt, quae de natura Africae septentrionalis, de situ locorum, de incolis eorumque ingenio et institutis tradidit(capp. 17. 18. 19. 66, 2. 80, 6. 89, 4 sqq. 92, 5 sqq. et multis aliis locis). Ea autem quae Sallustius memoriae tradidit, verissima esse, inventa ac studia a Francogallis novissime facta probaverunt.

Tertius et maturissimus quidem Sallustiani ingenii fructus sunt Historiarum libri quinque, quod opus non multo ante mortem Sallusti editum esse potest. Ipse enim in Jug. c. 95, 2. declarat, ido- neum sibi videri hoc loco de natüra cultuque Sullae paucis dicere, quum alio loco de rebus eius dicturus non sit; nihilo tamen secius in Historiarum prooemio multa de eo disseruit; consilium igitur postea mutavit. Quod quum extemplo fieri non posset et Sallustius ad illud opus scrihendum multa antea colligere sine dubio coactus esset; ogo vero editionem belli Jugurthini in annum fere 713 a. U. c. 41 da. Chr. n. transtulerim: Historiae non ante annum 717 a. U. c. 37 a. Chr. n. confectae esse mihi videntur 72). Praeclarum illud opus quod anno 1526 in Haebudibus insulis ultimum conspectum esse fertur, aliquot fragmentis exceptis amara temporum fortuna deperditum est, quae iactura gravissima est maximeque deploranda. Omnes res a populo Romano intra duodecim annos(676 687 a. U. c. 78 67 a. Chr. n.)

71) In libris mss. etiam Jugurtha reperitur.

) Cf. Dietsch, Quo tempore etc. p. 4 sqq.

73) Gellius IX, 14 extr. Sallustii Jugurtham summae fidei et reverendae vetustatis librum dicit.

74) De L. Cornelio Sisenna cf. Cic. Brut. c, 64. de Legg. I, 2, 7. Vell. II, 9, 5. Gell. XVI, 9.

75) Scaurus libros tres de vita sua ad L. Fufidium scripsit. Cf. Cic. Brut. c. 29.

76) Rufum vitam suam narravisse apparet ex Tacit. Agric. c. 1.

77) Sulla de rebus a se gestis libros XXI. ad Lucullum scripsit. GCf. Gell. 1. 12. xx, 85 be Schahe. Rufo et Sulla v. Baehr J. 1. II. p. 22 sq. Bernhardy I. l. 589.

78) De fontibus, quibus Sallustius ad Jugurtham usus est cf. Cless 1. I. p. 252 sqq. Kritz. ed. min. p. 23.

79) Kritzius, Histor. fragm. p. XV., Sallustium illud opus anno 39 a. Chr. n. vel proximo composuisse censet.