Aufsatz 
De Gaii Sallustii Crispi vita, moribus ac scriptis / Michael Vogel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

45

sequitur, ut post Caesaris mortem prodierit 66); de tempore autem, quo id factum sit, viri docti am- bigunt. Dietschius ⁶⁷) quum perspicuis rationibus demonstrasse mihi videatur, Jugurtham post triumvi- ratum inter Octavium, Antonium ac Lepidum constitutum, ergo post annum 711 a. U. c. 43 a. Chr. n. scriptum esse, equidem dicere haud dubitaverim, Catilinam priore parte eiusdem anni(711 a. U. c. 43 a. Chr. n.) evulgatum esse.

Quod attinet ad fontes, ex quibus hausit, haud dubie variorum epistolas, acta publica aec senatus decreta consuluit(cf. cap. 33. 34. 35. 30. 36.); fortasse etiam plura Ciceronis opera(e. g. librum de consulatu; orationes in Catilinam, pro L. Murena, pro P. Sestio, pro L. Val. Flacco, in toga can- dida) et Bruti librum de laudibus Catonis. Multa etiam auditu comperta habuit, qua in re vel quae audiverit simpliciter tradit(c. 17, 7. 43, 2.), vel diversas narrationes iuxta se ponit, rem veram in medio prorsus relinquens(c. 19, 4 sq. 22.) aut saltem claris verbis non iudicans(48, 7 sq.), una tantum fama excepta, quae de iuventute a Catilina ad impudicitiam adducta circumferebatur(c. 14, 7.). Denique Sallustius adolescentulus viginti trium annorum plures Catilinae socios et facinora ipse viderat et cognoverat, et huic rei fortasse debemus, quod scriptor perspicuam illam imaginem de Catilina ipso (c. 15.), Curio(c. 23.), Sempronia(c. 25.), urbis facie(c. 31.) pingere potuit 6s).

Post egregiam praefationem Sallustius communem corruptionem quae universam civitatem incesserat et in Catilina ipso fastigium erat consequuta, claris verbis proponit et salutem ex his miseriis reperiri non posse ostendit, nisi ad maiorum simplices purosque mores redirent, veram gloriam quaererent, pietatem erga deos colerent. Quae autem ut fierent, aliquis defensor et vindex exsisteret necesse fuit, qui rei publicae gubernacula forti manu susciperet et gentes omnibus vitiis flagitiisque deditas ab interitu praecipiti retraheret. Eiusmodi autem vindex nemo nisi Caesar imperator ipsi esse videtur, quare ctiam Caesaris virtutes summis laudibus extolluntur, et ex ea parte Sallustii liber de Catilinae coniuratione etiam apo- logeticus pro Caesare dici potest 69). Vitio autem scriptori vertendum non est, quod de coniuratione Catilinaria multa quae apud alios(e. gr. apud Ciceronem, Cassium Dionem ac Plutarchum) inveniuntur, utpote parvi momenti et ad rem recte percipiendam minus necessaria plane omisit, alia quae pluribus verbis illustrari poterant, paucissimis quidem sed maxime perspicuis significat; repetere noluit, quae aliunde cognosci poterant vel ab omnibus memoria iam tenebantur. Quodsi in tempore, quo quaeque res acta est, constituendo minorem adhibet diligentiam, haec duo tenenda sunt: primum, veteres omnino in temporibus et locis describendis minus accurate versari, deinde Sallustium id potissimum spectasse, ut rei publicae statum civiumque perditorum consilia et facta persequeretur. Accedit quod librariorum eulpa in codicibus multa turbata sunt, et reapse J. G. Oltema maximum illum temporis errorem ab cap. 27, 3 usque ad cap. 31, 4 charta perperam compacta ortum et transpositione a G. Linkero com- mendata tollendum esse, si verba inde ab cap. 27, 3 usque ad cap. 28, 3 ante verba cap. 31, 5 inter- lcerentur, evidentissime demonstraxvit ²⁰). 3

66) Cf. Dietsch, Sallustii Catilina p. 281.

67) Dietsch, Quo tempore etc.

68) De Sallustii fontibus cf. Cless l. l. p. 250 sdq. Kritz. in ed. min. p. 21.

69) Cf. Dietsch, Verhandlungen der 16. Versammlung etc. p. 37 sdd. 1

70) Oltema, De loco Sallustii in bello Catilinario transpositione emendando. Linker, Sitzungsberichte der kais. Akademie zu Wien, philologische Klasse. Tom. XII. 1854. Zeitschrift f. österr. Gymnasien. 1856. P. VIII. pag. 671 sq. Zeitschr. f. Alterthumswiss. 1855. P. III. pag. 283. IIlum errorem hoc modo tollendum esse R. Jacobsius in ed. Sall., Lips. 1852, iam viderat.