— 14—
Quod ad antiquam dicendi formam attinet, Lennaei verba iam supra(pag. 7.) tradita sunt. Epi- grammator quidam(apud Quinctil. VIII, 3, 27.) canit: Et verba antigui multum furate Catonis, Crispe, Jugurthinae conditor historiae. Item Asinius Pollio(apud Suet. III. gramm. 10.) Sallustii scripta ut nimia priscorum verborum affecta- tione oblita reprehendit. Caesar Augustus in epistola ad M. Antonium scribit 64): Tuque dubitas Cimberne Annius an Veranius Flaceus imitandi sint tibi?ꝰ ita ut W6 hs quae C. Sallustius excerpsit ex originibus Catonis, utaris?
Ad brevitatem illam ut transeam, Probus(ap. Gell. III, 1.) Sallustium vel subtilissimum brevitatis artifteem nominat. Brevitatem in Sallustio laudat, in aliquot vero inscitis imitatoribus eius vituperat Quinctil. IV, 2, 45: Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quamguam in ipso virtutis nomen obtinet, brevitas et abruptum sermonis genus, et item VIII, 3, 82: Est vero pulcherrima, cum plura paueis complectitur: quale Sallustii est,„Mithridates corpore ingenti, perinde armatus.« Hoe male imitantes sequitur obscuritas. Cf. Quinctil. X, 1, 32 et 102.— Seneca Controv. IV, 24. p. 344 ed. Lemaire. Declam. s. Excerpt. Controv. IX, 1. p. 595.— Macrob. Saturn. V, 1.— Senec. Epist. 114, 16.— Suet. IIl. gramm. 10. fin.
De Sallustii studio Graecum sermonem imitandi agunt Quinctil. IX, 3, 17. Er Graeco vero translata Sallustii plurima, quale est:„Vulgus amat ſieri,“ et Gellius I, 15. extr. I, 22 s. f. III, 1. IV, 15. f.
Eum vero multum novi in sermonem intulisse apparet ex Quinctil. VIII, 3, 44.: Sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, vel hoe vitium sit, quod αmνιααταν vocatur: sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est, ut„ductare exercitus“ et„patrare bellum,“ apud Sallustium dicta sancte et antique, ridentibus, si diis placet; quam culpam non seribentium quidem iudico, sed legentium; tamen vitanda, quatenus verba honesta moribus perdidimus, et vincentibus etiam vitiis cedendum est. Ideo etiam ab Asinio Pollione(ap. Gell. X, 26.) iteinetatne Cf. Gell. IV, 15.
De poëtica eius dictione cf. Gell. III, 1.
Quod denique ad orationes narrationi intermixtas pertinet, diversa duo iudicia mihi praesto sunt; alterum Senecae(Declam. III. praef. p. 497 ed. Lem.): Orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur, alterum Pompeii Trogi(apud Justinum XXXVIII, 3, 11.): Ouam orationem(sc. Mithridatis) dignam duæxi, euius exemplum brebitati huius operis insererem; quam obliquam Pompeius Trogus exposuit, quoniam in Livio et in Sallustio reprehendit, quod: conciones directas pro sua oratione operi suo inserendo historiae modum eæcesserint.
II. Disserendum mihi iam est de singulis operibus, quae Sallustius posteriore demum aetatis suae tempore, quum procul a re publica viveret, confecit et e quibus nihil nisi duo libri, de Catilinae con- iuratione et de bello Jugurthino, integri nobis supersunt, item praeter aliquot fragmenta orationes quattuor et duae epistolae, quae partes operi maiori Historiarum erant iniunctae.
Librum De Catilinae coniuratione 65) primum Sallustii opus fuisse ipse satis aperte testatur(cap. 4.), et inde quoque apparet quod multo minus perfectus est quam ceteri. Porro ex cap. 53, 6. et cap. 54
64) Vide Suet. in vita Aug. c. 86. 3 65) Ita Sallustius hunc librum ipse nominat(Cat. 4, 3.); in libris mss. etiam Bellum Catilinarium, Bellum Catilinae atque Catilina reperitur.— 61 5


