Aufsatz 
De Gaii Sallustii Crispi vita, moribus ac scriptis / Michael Vogel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

tatem, asperitatem atque acerbitatem amplectitur, simul autem ut politiori aetatis iudicio aliquid satis- faceret, ubertatem quandam et elegantiam, poëticum ornatum et licentiam Graecorumque usum loquendi adiungit, ita ut novam quasi, sed naturae et contemplationi suae prorsus accommodatam orationem pareret. Quod eximium in oratione eius inest, ut pauca afferam, antiquam non modo verborum formam et compositionem, sed etiam scribendi rationem adhibet, aliquot vocabula proprio modo vel mutata significatione ponit, adiectivis vim substantivorum tribuit, genus neutrum pronominum, adiectivorum et participiorum saepius ad substantiva generis masculini et feminini refert, infinitivum pro gerundio usur- pat, infinitivo historico et praesente pro perfecto frequentius utitur, interdum etiam diversa tempora continuo admittit, ut singula temporis momenta accuratius distinguat, quae autem res permultum valet ad augendam orationis varietatem ac perspicuitatem 59). Antiquo illi et proprio colori aptissima est mira quaedam brevitas, quae non tam in vocabulis cernitur quam in pronunciatis cum prudenti parsi- monia et manifesto labore contractis; omissis enim rebus levioribus celeriter progreditur et gravioribus modo insistit; plura paucis complectitur, ut nihil sine detrimento sensus demi possit 6⁰); nimis longam et artificiose implicatam verborum compositionem spernens plerumque non nisi brevia et concisa enunciata tradit ac singula saepe magis iuxta se collocat quam inter se connectit. Haec sunt quae Quinctilianus (IV, 2, 45.) abruptum sermonis genus, et Seneca(Epist. 114, 16.) amputatas sententias et verba ante eæspectatum cadentia dicit. Denique Sallustius praeclaris et sapientibus sententiis est uberrimus ac persaepe longiores et directas quidem orationes operibus suis immiscet. Eiusmodi orationes in univer- sum iis locis, in quibus re vera habitae sunt, optimo iure intexi possunt atque humani animi rerumque publicarum imaginem pleniorem efficiunt. Sallustius non iisdem quidem verbis, quibus reapse dictae sunt, orationes reddit, sed modo ea, quae ad rem ipsam pertinent atque ad naturam et mores eorum, quibus adscribuntur, et ad tempora, in quae incidunt, accommodata sunt. Ipsa tamen scriptoris verba haud dubie nobis tradita sunt in epistola Lentuli ad Catilinam(Cat. 44, 5.) 61) et in epistola Catilinae ad Q. Catulum(Cat. 35.) ²); num etiam epistola Pompeii ad senatum(Hist. III, 1. ed. Kr.) verum exemplum sit, quod putatur, disceptari nequit. IIlae autem orationes et epistolae a plerisque semper magni sunt aestimatae et nihil valet quod ab obtrectatoribus quibusdam contra eas prolatum est; gratam enim varietatem praebent neque narrationis filum perpetuitatemque interrumpunt 6⁸).

In tam propria tamque singulari Sallustii oratione mirandum non est, quod permulti et praecones et vituperatores pro sua quisque natura exstiterunt, et Gellius(IV;, 15.) iam de ea re commemorat: Elegantia orationis Sallustii verborumque facundia et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit: multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et vituperare. In quibus plura inscite aut maligne vellicant; nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione. Facere

non possum, quin hoc loco e diversis iudiciis nonnulla ad verbum proferam, ad cetera vero tantum reiiciam.

59) De sermonis Sallustiani proprietate profusius disputavit Gerlachius T. III. p. 307 sad.

60) Seneca Controv. IV, 24. p. 344. ed. Lemaire,

61) Lentuli epistola, verbis aliquid diversa, legitur etiam apud Ciceronem in Cat. m. 5, 12. Sallustii veram dicere non dubito. Cf. Dietsch ad Sall. I. J. p. 169. Gerlach. Vol. II. p. 121.

62) Cf. Drum. V. p. 475. Dietsch ad Sall. 1. I. p. 131.

63) Cf. Dietsch ad Sall. Cat. p. 241 sq. 293. Baehr I. I. pag. 77 sd.