Aufsatz 
De Gaii Sallustii Crispi vita, moribus ac scriptis / Michael Vogel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

Ciceronem ipsum, cuius tamen iudicia et studia a Sallustianis omnino discrepuerunt, iusta laude fraudat (Cat. 23, 5 sq. 26, 2. 43, 1. 31, 6. 51, 19.) 58), immo etiam in iis locis, in quibus maculam ei afferre potuisset, rem in medio relinquit(Cat. 22, 3 sq. 31, 6.). Sic in omnibus summum veritatis studium atque aequum iudicium exhibet et reapse de se praedicare potuit(Cat. 4.) statui res gestas populi Romani carptim, uti quaeque memoria digna videbantur perscribere, eo magis, quod mihi a spe, metu, par- tibus rei publicae animus liber erat, item(Cat. 4, 3. 18, 1.) quam verissume potero, dicam et iterum (Hist. I, 6 ed. Kr.) neque me divorsa pars in civilibus armis movit a wero. Ita fit ut Sallustii opera signum artis vere historicae prae se ferant et optimis quibusque conferri possint, quod et gravissimis veterum testimoniis agnoseitur et comprobatur. Tacitus(Ann. III, 30.) rerum Romanarum floren- tissimum auctorem, et Velleius Paterc.(Hist. Rom. II, 36.) aemulum Thucydidis eum dicunt. Quinetilianus(Instit. orat. II, 5, 19.) ait: Et hic(sc. Sallustius) historiae maior est auctor(sc. quam Livius), ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit, et altero loco(X, 1, 101.): At non historia cesserim Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear. Martialis(Epigram. XIV, 191.) haec de Sallustio profert:

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,

Primus Romana Crispus in historia. Festus Avienus(Descriptio orae maritimae vs. 32 sqd.) haec de Sallustio canit:

Interrogasti, si tenes, Maeotici

Situs guis esset aequoris, Sallustium

Noram id dedisse, dicta et eius omnibus

Praeiudicatae auctoritatis ducier,

Non abnuebam; ad eius igitur inclgtam

Descriptionem(q§ua locorum formulam,

Imaginem eapressor efficaæ stili

Et veritatis, paene in obtutus dedit,

Lepore linguae) multa rerum iunximus.

Vibius Sequester(De fluminibus etc.), Hieronymus(De loc. Hebraicis. Opp. T. III. p. 202.) et Isidorus(Origg. XIII, 21.) auctorem certissimum eum appellant. Augustinus(De civ. Dei I, 5.) nobilitatae veritatis historicum et(Epist. V. ad Marcellinum) nobilissimum historicum eum nominat. Ad singularem propriamque Sallustii orationem ut transeamus, ea antiquitus modo valde laudatur modo acriter vituperatur. Sallustius in agro aspero et montuoso Sabinorum natus propagatum a paren- tibus libertatis amorem semper servaverat atque ex multis acerbisque experimentis gravem severitatem sibi sumserat. Itaque tot ac tanta incommoda expertus quum liberam civitatis conditionem non amplius permanere neque ruinam prohiberi posse vidisset, taedio impletus sua sponte ab omnibus negotiis se removit atque in contemplatione antiquae virtutis Romanae et litterarum studio animi solatium, curae requiem ac mali medicinam quaerere coepit. Inprimis Demosthenis, Thucydidis ac M. Porcii Catonis Censorii scriptis et virtutibus allectus est, quorum virorum natura et oratio apud ipsum tantum valuit, ut in rebus gestis populi Romani scribendis eos sibi proponeret imitandos. Aetatis suae comptum et mollem sermonem tanquam corruptionis testem plane despiciens, antiquam linguae simplicitatem, gravi-

58) Pluribus certe opus non erat; consul enim satis superque se ipse laudaverat. Cf. Drumann V, 440 sqq. Hagen I. 1. p. 7 sq. Cless, Des C. Sallustius Crispus Werke, pag. 259 sd.