—-— 41—
melius facere potuit, quum ipse per aliquod tempus illis vitiis obstrictus teneretur et. in re publica — ea cognoscendi facultatem habuisset.
Haec igitur, ut iam omnia paucis comprehendamus, summa est huius disputationis: Erat in Sallustio neque ingenium a natura pravum neque motus animi perturbatus. Geterorum exemplo incitatus a prima adolescentia rem publicam capessivit ibique malis illius aetatis moribus resistere non potuit, immo inhonestis quibusdam facinoribus vitam suam oblevit, quae tamen inter tot tantaque vitia ac flagitia, quibus illud tam perturbatum ac perversum tempus abundabat, prorsus evanuissent, nisi Pompeiani et reliqui quos in re publiea habuit adversarios per invidiam et malevolentiam errata eius iuvenilia quo- cunque modo divulgavissent atque auxissent. Fucinoribus illis Sallustius in aliquod quidem tempus ingenii bonitatem et probitatem morum amisit, sed bonorum semen non plane erat oppressum, animi virtutes nondum pessum ierant et fieri potuit, ut ingenio magis firmato et valente iterum se colligeret, malorum vincula frangeret, bonum et honestum ardenter cuperet, industrie faceret, enixe adiuvaret. Et reapse ad honestatem et dignitatem denuo se extulit, quo factum est, ut vir aliter scriberet atque adolescentulus aliquamdiu vixisset.
De Sallustii socriptis.
I. Plurimi omnibus temporibus aestimata sunt Sallustii opera et propter ingeniosam rerum de- scriptionem et propter singularem sermonem. Ad priorem locum quod attinet, Sallustius ieiunum et aridum dicendi genus superiorum scriptorum, qui praeter nudam hominum, rerum, temporum atque locorum notitiam nihil amplius exhibebant, primus reliquit et historiae notionem veram ac propriam recte percepit; res enim gestas non amplius simplici annorum ordine narrat, sed ubique etiam singula eventa unde orta sint et quomodo inter se cohaereant, dilucide demonstrat ac totam materiam bene disponit. Huc accedit quod humani animi motus et inclinationes et imbecillitates sagaciter perspicit, nec minus hominum consilià factorumque caussas industrie eéxquirit. Praeterea multarum rerum usu adiutus quac et ab universis et a singulis sive plebeis sive nobilibus in re publica vel bene vel male facta sint, claris verbis sine ira et studio ostendit, quamvis nobilitatem summo iure exagitet, quippe quae insolentia, avaritia atque dominandi cupiditate plurima mala in civitatem inferret eamque ad summum discrimen adduceret. Ne quid dicam de Catilina et- Jugurtha, quorum imagines pingit indiscretae similitudines, e. gr. Sullam et Pompeium, praecipuos nobilitatis duces, gravissimis quidem verbis vitu- perat, sed illum non raro etiam celebrat et huie quoque aliquam laudem(Hist. II, 17 ed. Kr.) tribuit; Metelli vitia leniter et parce commemorat, eius autem virtutes pluribus laudibus effert; etsi Opimium et Scaurum debita nota afficit, Catulum tamen non minus praedicat quam adversarium eius Lepidum novis rebus studentem vituperat; Marit in bello virtutem et industriam libenter agnoscit, nec minus eundem modo tectis modo claris verbis reprehendit; eximia quidem caritate et admiratione Caesarem amplectitur, sed ea quoque quae in rebus eius privatis ac publicis erant improbanda, non tacet, quamvis indulgenter et parum aperte attingat ⁵⁷); Catoni autem, vehementissimo quidem sed venerabilissimo factionis Caesarianae inimico, maximum admirationis monumentum collocat(Cn. 52 et 64) neque
57) Haransde 1. I. p. 8 sd. Sallustio Caesaris studium dat, crimini. 109 2*


