Aufsatz 
De Gaii Sallustii Crispi vita, moribus ac scriptis / Michael Vogel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

iectura eo maxime probatur, quod Dione auctore Sallustius post reditum repetundarum accusatus a Caesare dimissus est. Ceterum res est minime explorata, num Sallustius opibus ex Africa relatis rem suam familiarem in modum tam opimum auxerit. Compertum enim habemus Sallustium patre mortuo satis magnam adiisse hereditatem; si vero declamator narrat 55), ipsum patrimonio profuso mutuas pecunias sumere et paternam domum vendere coactum fuisse, ex Numidia autem reversum hortos pretiosissimos, villam Tiburtinam Caesaris aliasque possesiones sibi paravisse, ea nimia est veritatis superlatio. Cele- berrimi sane sunt et magnitudine et dignitate et eximiis monumentis horti Sallustiani in monte Quirinali ad portam Collinam contra montem Pincium sive collem hortorum positi, sed quaeritur fuerintne iam Sallustio vivo in eodem statu quo erant, postquam in Caesarum possessionem transierunt 56). Ut eo tempore tam splendidi fuerint, quid inde sequitur? nihil aliud quam ut Sallustius liberis carens libera- liter ac fortunis et cultui convenienter vixerit, quum nullo modo probatum sit, eum re vera patri- monium profudisse. Villam autem Tiburtinam a Caesare dono accepisse videtur ad gratam memoriam eximiae qua eum diligebat caritatis fidaeque quam ei praebuerat operae.

V. Omnibus accurate perpensis quum vidimus testimonia et aequalium et de Sal- lustii moribus maximam partem a prava cupiditate et calumnia, alia autem ab errore et praesumta opinione esse profecta, itaque nihil certi continere: iam quaeritur, num Sallustius talem qualem nonnulli ei tribuunt vitam agere et tamen sic ut seripsit scribere potuerit, quin in vitium simulationis ac dissimula- tionis maxime contemnendum qdelaberetur. Quum animi levitate inductus, ut reliqui adolescentes et multi senes illius temporis, priorem aetatem maculis quibusdam fortasse aspersisset, nisi brevi ex labe emersisset, iterum se collegisset atque ad rectam viam rediisset, quo modo civibus suis in conspectum se dare potuisset, si in scriptis malos mores reliquorum quam gravissime castigasset et tamen iisdem vitiis con- tinenter fuisset inquinatus? nonne omnibus et praesentis et futuri temporis hominibus ludibrio ae risui fuisset? nonne satirarum et epigrammatum scriptores eum ut hominem perditissimum mordacibus car- minibus perstrinxissent ac lacerassent? Qui perturbatos animi motus omnino non cohibet, qui libidinibus totum se dedit, ventri soli obedit, inhonestis rationibus ad consilia sua perpetranda utitur, aliorum spoliis suas facultates auget: is cum Sallustiana honestate et verecundia seribere non potest, et quamvis longum tempus se retinuerit, aliquando tamen evehetur animumque nudabit, namomne supervacuum pleno de pectore manat. Inter omnes autem seriptores Romanos raro aliquem invenies, qui ea sententiarum gravitate, eo veritatis amore, eo recti et aequi, boni et decori studio, mali et improbi, vitiosi et flagitiosi odio quo Sallustius scripserit. Vehementer igitur errant, qui putant, Sallustium ipsum(Cat. 3, 4 et 5) suam culpam confiteri et omnino utrumque prooemium librorum de coniuratione Catilinae et de bello Jugurthino fecisse, ut crimen amoliretur, in meliore lumine se collocaret atque aequales non. minus quam posteros hoc modo deciperet. Pessima fuisset haec ratio sui purgandi, et ipse ea re vanissimum maximeque repudiandum se praebuisset; tam stolidus tamque ineptus non fuit. Eo potius quod illius temporis perversitatem pinxit ac malas artes et instans periculum detexit, aequales suos et maxime adolescentes a detrimento quod inde haud dubie caperent dehortari et in meliorem viam reducere studuit, quod tanto

55) Declam. c. 5 et 7T. 11X

56) Laudem pristinam recuperaverunt mitio saeculi decimi sexti Loeone papa, praeclaro illo artium et litterarum fautore; reliquiae etiam nunc restant prope ecclesiam S. Mariae de Victoria.