Aufsatz 
De Gaii Sallustii Crispi vita, moribus ac scriptis / Michael Vogel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

in animo et corpôre sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur.« Recte, si ita piaisset, ut loeutus est; servivit enim foedissimis voluptatibus suamgque ipse sententiam vitae pravitate dissolvit. Q. Aurelius Symmachus, paganus acerrimus et initio ut videtur saeculi quinti p. Chr. n. mortuus, qui de Sallustio ita exhibet*): Interea recuso sententiam, quae rem penaticam servile dieit offteium. Statuerit hoc scriptor stilo tantum probandus; nam morum eius damna non sinunt, ut ab dllo agendae eitae petatur auctoritas. Aurelius Macrobius Ambrosius Theodosius, grammaticus Theodosio Secundo imperatore vivens et quod veri est simile etiam paganus, qui quum de luxu seu luxuria Q. Hortensii, Metelli Pii aliorumque egisset, Sallustii verbis de Metello excitatis addit 5): Haec Sallustius gravissimus alienae luxuriae obiurgator et censor. De Lactantio, Symmacho et Macrobio, qui nec certum factum afferant nec fontes ex quibus hauserint, ad rem probandam TDerjuun iudicium aliquod ferre necesse non erit.

IV. Postquam de iis quae, quoad honestatem proprie vereque dietam proxime attingunt, Sallustio crimini vertuntur disputavimus, iam reliquum est, ut de altero criminis genere agamus, de eius avaritia et vi et severitate, qua proconsul Numidiae pecuniam expresserit ac quasi alter Verres provinciam ex- pilaverit. Princeps eius accusationis auctor fuisse videtur scriptor Declamationis, qui eum hane provinciam ita vastavisse tradit, ut nihil neque passi sint atque exspectarint gravius in bello socii populi Romani, quam experti sint in pace, eo Africam interiorem obtinente). Eadem fere refert Cassius Dio0 ⁵²); inter utrumque tamen hoc interest, quod declamator aperte non dicit, ipsum rerum repetundarum accusatum, sed modo ne caussam diceret, sestertio duodecies eum Caesare pactum esse, Dio autem ipsum in ius vocatum, sed Caesare intercedente absolutum esse tradit. Etsi in re aliquid inest, neque quisquam eorum, qui Sallustii mores et facinora defendere vel excusare susceperunt, quantum scio illam infitias ire conatus est, tamen satis apparet, totam rem ab auctore declamationis supra modum auctam et a Dione parum cognitam fuisse, qui iam in eo valde erravit, quod Sallustii opera antequam Numidiae praeesset, edita putavit. Constat autem inter omnes, provinciae administrationem omnium munerum evasisse luculentissimum ac quaestuosissimum, et praefectos post parvum unius anni spatium pro reliqua sua vita satis magnas facultates sibi comparasse. At illa res ex consuetudine Romanorum neque inhonesta neque poena digna habebatur, nisi quis rapinas et erudelitates in provinciales commiserit. Praeterea negligendum non est, Romanos iam ab initio Afrieam provinciam severius rexisse et maiora tributa inde exegisse, quem morem Caesar victor eo magis sequutus est, quod urbes illius regionis Pompeianis partibus addictae contra eum arma tulerant eiusque adversarios omni modo adiuverant. Quae quum ita sint et quum Caesari ad bella gerenda ingentibus opus esset facultatibus, quare etiam victis ac dediticiis magnas imperavit pecunias 5), coniectura non proeul abest, Sallustium summo amore et pietate Caesari adhaerentem ad amici voluntatem aequo ae solito plus ex illis urbibus exegisse ⁵54), quae con-

49) Epist. V. 68.

50) Saturnal. conviv. II, 9.

51) Declam. c. 7.

52) Cass. Dio XLIII, 9. quem locum iam supra(19) laudatum inspicias.

53) Cf. e. c. Cass. Dio XII, 24. 25. XLII, 49.

54) Cassins Dio XLIII, 9. verbis A6) 1⁶ dεέυν m dreuν τe aA cpépetn iabrpeer idem signiflcare mihi videtur.

2