Aufsatz 
De Gaii Sallustii Crispi vita, moribus ac scriptis / Michael Vogel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

ineusat 4⁰), quod quum in hoc programmate accuratius perscrutari mihi non liceat, paucis tantum ab- solvam. Varronis fidem ac testimonium in dubium vocare minime cogito ⁴¹); sed quum constet, ipsum Ciceroni et Appio Claudio fuisse familiarissimum*²), sub Pompeio adversus piratas stipendia fecisse 43) ac postea una cum L. Afranio et M. Petreio adversus Caesarem in Hispania pugnavisse 44): certe reprehendendus non ero propterea quod contenderim, eundem fabulam a Pompeianis propagatam sed minus compertam quam memorabilem in librum suum recepisse et eo quidem tempore, quo Pompeianis partibus usque adhaereret; pro certo enim haberi nequit, eum tum demum, quum a Caesare iam in gratiam receptus ac bibliothecae praepositus esset, librum tam grave Sallustii crimen continentem edidisse. Mirum autem non videbitur, temporibus factionum furore agitatis atque turbatis etiam bonos et integros cives vehementer vexari, quidni eos, quorum prior vita aliquo forsitan vitio esset violata. Id quoque ne praetereamus, nostris bene honesteque vivendi legibus antiquos et maxime Romanos illius saeculi non esse metiendos. Postremo mihi est persuasum, non malos Sallustii mores, sed merum ad- versariorum odium veram caussam fuisse, cur senatu moveretur, eo magis, quod Appius Claudius is non erat, qui honesta vita excellens ob mores dissolutos quemquam e senatn eiiceret, quum ipse lege Scatinia de incestis lata compellatus fuisset 45). Permultos autem Caesaris amicos, quorum tamen mores nihilo peiores fuerunt quam ceterorum senatorum, alium alia de caussa a censoribus Pompeii studiosis eo tempore senatu motos esse, in his etiam Sallustium, Cassius Dio) satis aperte declarat. Testimoniis auctorum Sallustio aequalium, quantum hoc loco fieri potuit, prolatis atque exami- natis, iam restat ut quae aliquot posterioris aevi scriptores de eiusdem moribus tradiderint, etiamsi minorem habeant fidem et auctoritatem, producamus. Flagitii a M. Varrone relati etiam declamator in Sallustium(c. 6), Aero ad Horatium(Sat. I, 2, 41 et 48) ⁴⁷) et Servius ad Virgilium(Aen. VI, 612) mentionem faciunt, haud dubie Varronem auctorem sequuti. In universum vero Sallustium etiam accusant: L. Coel. L. Lactantius Firmianus, ecclesiae pater qiunem dicunt initio saeculi quarti mortuus et propter splendidam dicendi rationem Cicero christianus appellatus, cuius verba haec sunt 4s): Utriusque officia sunt ut hoc, quod est ex coelo, et Deo imperet; illud vero quod eæx terra est, et dia- bolo serviat. Ouod quidem non fugit hominem nequam Sallustium qui ait:Sed omnis nostra vis

40) Varronis verba nobis servavit Aulus Gellius XVII, 18.

41) Parum feliciter Müllerus(C. Sallustius Crispus oder historisch kritische Untersuchung der Nachrichten von seinem Leben etc. pag. 23 sdd.) illud testimonium diluere tentat ideoque a Loebellio I. I. p. 22 sqq. repellitur.

42) Cf. Cic. ad Fam. III, 7, 8.

43) Cf. Plin. H. N. VII, 30. p. med.

44) Caes. Bell. civ. I, 38. II, 17 21. Oros. VI, 15. p. 455. Cass. Dio XLI, 23.

45) Cf. Coel. in Cicer. Epist. ad Fam. VIII, 12 et 14. De lege Scatinia adeas interpp. ad Cie. I. I., ad Suet. Domit. 8 et ad Juvenal. Sat. II, 44. Idem Appius Cilicibus magnam pecuniam expresserat et a Dolabella de ambitu reus factus erat(cf. Drumann I. I. II. p. 192 sqd.). Nihilo minus declamator(c. 6.) eum integerrimum virum appellat, ex quo de fide declamationis coniecturam capere possumus.

46) Locum supra(12) annotavi.

47) Quem Horatius in satira illa, Bentleii iudicio inter annos 715 et 717 a. U. c. composita, denotaverit, propter maiorem Sallustiorum numerum(vide supra pag. 5) discerni nequit; rerum autem scriptorem, quippe qui illo tempore iam dudum otiose et cum dignitate viveret, intelligi non posse, constanter affirmaverim. Cf. Wieland et Heindorf ad Horat. I. 1.

48) Divin. Institut. II, 12.