Aufsatz 
De Gaii Sallustii Crispi vita, moribus ac scriptis / Michael Vogel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

fontes ex quibus illae sententiae manaverunt? Princeps omnium quae in Sallustii vitam conferuntur maledictorum auetor sine ulla dubitatione habendus est Pompeius Lenaeus, servus ob ingenium, et doctrinam, ut ait Suetonius), gratis manumissus a Gn. Pompeio, quo etiam monente plures libros de medicina conscriptos ex Graeca in Latinam linguam converterat ³²2), Quum enim Sallustius in Historiis inter alia de Pompeio scripsisset, eum oris probi, animo inverecundo ³³⁸) fuisse, libertus ille maximo in patronum suum amore captus memoriam eius in scriptis celebrare studuit atque acerbissimam in Sallustium confecit satiram, eum lastaurum et lurconem et nebulonem popinonemque, vita et seriptis monstrosum, priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem 4) appellans. Suetonio auctore Lenaeus, postquam Pompeium in omnibus fere expeditionibus comitatus est, eo eiusque filiis defunctis Romae schola se sustentavit, artem grammaticam sive rhetoricam docens. Nemo ignorat Gn. Pompeium Magnum anno 706 a. U. c. 48 a Chr. n. in Aegypto interfectum esse; alterum autem eius filium, Gn. Pom- peium post atrox proelium Mundense in Hispania anno 709 a. U. c. 45 a. Chr. n. interiisse 5⁵); alterum, Sextum Pompeium, pugna ad Messanam in Sicilia ab Agrippa Octaviani duce victum in Asiam profugisse ibique M. Antonio iubente per M. Titium eodem anno occisum esse ³⁸⁶), quo Sallustius diem obiit supremum. Lenaeus igitur quum ante id tempus Romae vixisse non videatur ³⁷), haud dubie eo demum tempore, quo Romae docebat, carmen illud contumeliis Sallustii iam mortui refertum edidit, quam ob rem dignus est, qui maxime improbus et impudenter mendax homo et ignavus calumniator habeatur. Quamvis enim Lenaeus magno ingenio ac liberalibus disciplinis instructus nobis exhibeatur, minime tamen hac re fides eius et veritatis amor comprobatur; nam qui Sallustium scriptis monstrosum et priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem nominare conatur, aut maxime occaecatus et stolidissimus aut veritatis minime amans sit necesse est; nec Sallustius, quod pro suis facultatibus domum amplam et magnificam incolebat ac vita victuque splendebat, eam ob caussam lastaurus, lurco, nebulo et popino dici potest. Ad rem nihil est, etiamsi cum Loebellio 38) contendas, Lenaeum satiram illam Sallustio vivo iam fecisse; tum modo minus ignavum se ostendit. Sed fortasse quispiam dixerit, Lenaeum rem commenticiam et victam in satira sua non proposuisse, sed ad certa facta spectavisse. At quae sunt illa facta, ubinam commemorantur? Suetonius auctor noster nulla tradit.

Multo certior et gravior auctor est M. Terentius Varro Reatinus 39), vir aetatis suae eruditissimus maximaque fide conspicuus. In libro, quem Pius aut de pace inscripsit, Sallustium flagitii cuiusdam

31) De illustr. gramm. c. 15.

32) Cf. Plin. H. N. XXV, 2, post in. XV, 30 in.

33) Ita cum Wolfio apud Suetonium 1. J. legerim pro vulg. oris improbi; nostra enim lectione contraria inter dieta et animum Pompeii magis explanantur.

34) Cf. Suet. I. I. Satira ipsa non amplius est in manibus.

35) Oros. Hist. 6, 16. p. 462. Frater eius Cn. Pompeius contraeta celeriter mon parva Lusitanorum manu, cum Caesonio congressus et victus fugiensque intenfectus est. Cf. Scriptor Bell. Hisp. c. 39. Cass. Dio XLIII, 40.

36) Oros. Hist. 6, 19. p. 470: S. Ienp eines fugiens a Titio et Furnio Antonianis ducibus saepe terrestra navalique bello victus et captus ac post poullulum Intenfectus est. Cass. Dio XLIX, 18.

37) Eiusdem sententiae est Loebellius, I. I. pag. 15.

38) L. 1. pag. 14 sq..

39) Anno 638 a. U. c. 116 a. Chr. n. genitus, 727 a. U. c. 27 a Chr. n. mortuus.