Aufsatz 
De Gaii Sallustii Crispi vita, moribus ac scriptis / Michael Vogel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

sibi pararent, nihil sancti, nihil pensi, nihil moderati häbebant. Comitia iam dudum largitionibus regebantur; nam quum provinciarum administratio luculentissimum munus facta esset, nemo quaestui parcebat, ut consulatum vel praeturam, legitimam viam ad provinciam aliquam obtinendam, adipisceretur. Sociis autem in civitatem receptis largitiones illae maiore quam unquam protervitate exercebantur, nec raro armati in comitia irrumpebant, ut momentum rei facerent. Adolescentuli nobiles, quibus magnam afferebat voluptatem, si res publica perturbaretur, cauponas et popinas frequentabant ibique civium animos pertractabant, senatum bonosque cives vehementer incusantes et sui ordinis quosdam ut populares magnopere commendantes, qui adepto consulatu conditionem eorum essent levaturi ²9). Plebs iam diu egestate et inopia oppressa ac largitionibus et liberalitate potentium corrupta in licentiam et feritatem degeneraverat et novis rebus studebat. Praeterea multitudo agrestium omniumque qui flagitiis aut malis facinoribus domo erant expulsi, undique Romam sicuti in sentinam confluxerant eorumque qui sorte sua non contenti erant, numerum auxerant. Exercitus, in quo optima semper viguerat disciplina, ex Sullano imperio mollitus ac dissolutus in nulla re modum adhibebat et ad omnem intemperantiam et crudelitatem pro- pensus erat..

In tam corrupta ac discordiis factionibusque seiuncta civitate singuli inter se contendebant, quoad duae tantum partes, in quas omnia abstracta sunt, castra castris conferebant. Alterius principatum tenebat G. Julius Caesar, alterius Gn. Pompeius. Erat in Caesare, viro inter paucos excellentissimo, maximum ingenium, eximia intelligentia, infinita memoria, singularis modestia, mira clementia non solum in amicos sed etiam in adversarios; eminebat inter omnes orationis flumine et litterarum scientia; aequum animum tum in secundis tum in adversis rebus semper servabat; magnus in bello nec minor in pace tanta et tam praeclara facinora fecerat, ut vel inimici eius magnitudinem agnoscerent; denique tantam pote- statem, quantam ante eum nemo Romanorum assequutus est eamque per plures annos magno labore, magnis periculis ad communem salutem tenuit. Tot ac tantis virtutibus, quae sola dominandi cupiditate ali- quantulum perturbantur, praeditus longe superavit Pompeium, vanissimum hominem, qui minus prudentia et sapientia quam incredibili fortuna et immerita felicitate, quum fructum semper perciperet ex iis, quae sparsa alii maturaverant, potentiam et auctoritatem sibi conciliaverat, ut orbis terrarum dominum se putaret et re vera Magni agnomen acciperet.

Alteri utri igitur earum partium quisque civis Romanus, nisi rem publicam omnino negligeret, ut se adiungeret necessario coactus erat ³⁰). Sallustius incertus esse non potuit, utrum ad Caesarem an ad Pompeium se applicaret. Eo enim iam perventum erat, ut res publica libera permanere non amplius posset; nemo nisi dictator vi ingenii et virtute insignis ac summo imperio praeditus civitatem potuit conservare. Eius autem generis Caesarem fuisse, quis neget? Sed haec hactenus; iam ad Sal- lustii mores transeamus.

III. Sallustium qüoque vitiis sui temporis imbutum fuisse, quamvis in scriptis suis tanto rigore tantaque severitate ea vituperet atque condemnet, in eo permultos tum prioris tum recentioris aetatis scriptores consentire video. Quae autem sunt fundamenta in quibus illae opiniones nituntur, qui

.

29) Of. Hagen, Untersuchungen über römische Geschichte. P. I. Catilina. pag. 34 sqq. 30) Solonis legem de civilibus discordiis latam etiam Romanos, quum res publica in discrimen adducta esset, agendi normam sibi sumsisse, apparere mihi videtur ex Cic. ad Atticum X, 1. Cf. Gell. II, 12.