— 5—
disse, ante Caesarem autem interfectum nullum librum evulgavisse 2¹). Post reditum ex Africa Teren- tiam, quacum Cicero anno 708 a. U. c. divortium fecerat, uxorem duxisse traditur, quae autem res quum nullo nisi Hieronymo(adv. Jovin. I, 48) auctore confirmetur, optimo iure a Drumanno et Kritzio 2²²) in dubium vocatur. Mortuus est unum et quinquagesimum annum agens L. Corniſicio et Sexto Pompeio consulibus, idibus Maiis anni 719 a. U. c. 35 a. Chr. n., quadriennio ante pugnam Actiacam ²³). Liberos quum non relinqueret, nepotem ex sorore adoptavit, qui ob vigorem animi et consilium apud Octavianum Augustum et Tiberium multum valuit, sed neque opes augendi neque honores adipiscendi cupidus fuit, quum ultra equestrem ordinem assurgere nollet 24). Qui quum copiis rei familiaris abundans luxuriose viveret, factum esse videtur ut multae fabulae, quae ad nepotem pertinerent, avunculo a posterioribus adscriberentur. Ceterum numerus eorum qui Sallustii nomen ferebant, non tam parvus fuit, quamvis plerosque parum cognitos habeamus ²⁵). Rerum scriptori aequales etiam fuerunt P. Sallustius ²6) et Gn. Sallustius, Ciceronis familiaris ²⁷).
II. Sallustii vita in tale incidit tempus, quo cuiuscunque generis sunt scelera atque flagitia irru- erant. Carthagine enim, Corintho ac Numantia eversis imperioque Romano per tres partes terrarum- prolato, civitas opibus quidem et auctoritate pollebat, sed magnis divitiis comparatis ac moribus ex- terarum gentium cognitis honestatem et virtutem antiquam amiserat; pro iis valebant lascivia, superbia, avaritia, luxuria aliaque mala facinora 28). Difficile est dictu, num maior vinculorum, quibus societas humana colligitur ac continetur, dissolutio Romae unquam ſuerit, quam illo tempore; fundamento rei publicae per vim agitato et labefactato, omnibus rebus mixtis et turbatis, homines quid ius ac fas esset non amplius sentiebant suamque naturam plane ignorabant. Uuiversus populus pristina simplicitate, probitate ceterisque bonis artibus depositis communi saluti non amplius consulebat; dummodo sibi quisque commodum pararet, dolos fraudesque moliebatur privataque commoda publieis potiora habebat. Pauci emnia paullatim ad se rapuerant; penes eosdem erant divitiae, magistratus, imperia, provinciae, omnia quae mortales malis moribus imbuti prima ducunt. Homines infimi ac sordidissimi, ut dignitatem
21) Cf. Dietsch. in dissertatione: Quo tempore guogque consilio Sallustius Catilinam scripsisse videatur, pag. 2 et in VYerhandlungen der XVI. Versammlung deutscher Philologen, Schulmänner u. Orientalisten, pag. 28 sqq.
22) Drumann. I. I. VI. p. 693. Kritz. in editone Sallustii minore(a. 1856) pag. 4 sq.
23) Euseb. Chronic. ad annum 1981.— Non est, quod cum Loebellio(zur Beurtheilung des C. Sallustius Crispus pag. 15 sd.) de anno quo Eusebio teste Sallustius vita excesserit, dubitemus; nam ut cetera omittam, etiamsi Sallustius Caesare mortuo demum librum de Catilinae coniuratione scripsit vel potius evulgavit, viro tantis ingenii dotibus et exquisita doctrina instructo longum tempus ad librum illum conficiendum opus non fuit, quippe qui iam a pueris litteris maximeque historiae studuisset atque ea aetate viveret, quae ad magnos rerum scriptores proferendos esset aptissima. Caesar quoque inter bella a se gesta commentarios suos et multa alia scripsit.
24) Cf. Tacit. Ann. 1, 6. II, 40. III, 30. Horat. Carm. II, 2. Heindorf ad Horat. Sat. I, 2, 48.— Idem, metallorum dominus, aes duod ab eo Sallustianum appellatur invenisse dicitur(of. Plin. Hist. Nat. XXXIV, 2). Vita decessit anno 773 a. U. c. 20 p. Chr. n.— De hortis Sallustianis infra pag. 10. agam.
25) Cf. Suid. v. a⁴.³⁶ς. Glandorpii Onomasticon. J. A. Fabric. Biblioth. Laat. T. I. pag. 234. not. a. ed. Ernest. 3
26) Cf. Cic. ad Attic. XI, 11.
27) Cf. Cic. ad Fam. XIV, 11. ad Attic. I, 113 XI, 11 et 17. ad Qnintum fratr. III, 4. 2 sd. III, 5, 1. de Divinat. I, 28.
28) Cf. Sall. Cat. 10—14. 37. 38. 52. Jug. 41. 44. Hist. fragm. I, 10. 11. 12. ed. Kr.— Cass. Dio XI., 45 sqd.


