Aufsatz 
De Gaii Sallustii Crispi vita, moribus ac scriptis / Michael Vogel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

U. c. 59 a. Chr. n. administravit. Anno 702 ab U. c. 52 a. Chr. n. una cum Q. Pompeio Rufo, T. Munatio Planco, M. Coelio, Q. Manilio Cumano, cett. tribunus plebis factus de Milone, qui ineunte illo anno Clodium interfecerat, nec non de Cicerone, qui illum summo studio defenderet, conciones habuit inimicissimas ¹¹). Duobus annis post(704 a. U. c. 50 a. Chr. n.) L. Aemilio Paulo et Claudio Marcello consulibus per Appium Claudium Pulchrum censorem, L. Cornelio Pisone altero censore non repugnante, e senatu eiectus est ¹²). Itaque quum Caesar, in quo miseris perfugium erat(Cat. 54, 3), in Italiam irrumperet, palam in partes eius transiit, a quo eodem anno denuo quae- stura ornatus et in senatum reductus est, anno 705 a. U. c. 49 a. Chr. n., G. Claudio Marcello et L. Cornelio Lentulo consulibus 13). Utrum Caesarem contra Afranium et Petreium Pompeii legatos in Hispaniam proficiscentem comitatus sit necne, discerni nequit. Anno insequente(706 a. U. c. 48 a. Chr. n.) Caesarem in Epirum sequutus legati munere functus esse videtur; certe post pugnam Pharsalicam copiarum parti praefectus in Jllyrico, quo Pompeiani exercitus reliquiae ex Thessalia se receperant, contra M. Octavium et L. Scribonium Libonem adversa fortuna rem gessit ¹⁴), quoad Vatinii adventu Octavius victus atque fugatus est, ineunte anno 707 a. U. c. 47 a. Chr. n. ¹⁵5). Extremo eodem anno praetor a Caesare in Campaniam missus est, ut legiones seditiosas et in Africam denuo ire recusantes ad quietem et officium reduceret. Conditionibus autem quas Sallustius fecerat, repudiatis, quum millites vitam eius appeterent, salutem fuga quaerere coactus Romam, ut Caesarem de ea re certiorem faceret, contendit, dum magna pars militum ipsum insequitur, omnes sibi obvios invadit et inter alios etiam

11) Asconius in Ciceronis orationem pro Milone pag. 38 sq. ed. Orelli: Inter primos et C. Pompeius et C. Sallustius et T. Munatius Plancus, tribuni plebis, inimicissimas oonciones de Milone habebant, invidiam etiam de

Cicerone, quod Milonem tanto studio defenderet; eratque maxima pars multitudlinis infensa non solum Miloni sed etiam, propter invisum patrocinium, Ciceroni. Postea Pompeius et Sallustius in suspicione fuerunt in gratiam redisse cum Milone et Cicerone; Plancus autem infestissime perstitit atque in Ciceronem gquogue multitudinem instigavit. IIlo-tempore res publica adeo turbata erat, ut comitiis consularibus iam bis impeditis Gn. Pompeius consul sine cogella crearetur. Cf. Drumann, Geschichte Roms, II. p. 342 sqd.

12) Cassius Dio XL, 63: Katrot riunrat rb poο oĩν˙τo ν e KXAνει⁴ιο o Axσαoe ll 6 IIioονν εμιεοι μιmSϑᷣↄßeig, d†ενον Kal 05 rοα εν ꝙυ υννꝙοσυωρέωνεαᷣeν εmπνπρᷣ τ Kaloααpt: 6 R KA⁵ιοςσ μeρνραάχάνπανιοιτο dεeν αι( †ο τν IIoνσφmπον peëro), OUr AG⁴.νεισριια ι l* dxν dςᷣee. IIleioorg Jäg wal ro inton ean r gorlenr ueέά, d*αησmσνμε ος rôy apxovra, roron aas ος τ τον Kααροσ ovet roiε. ¹O Jο IIEGον 0?r Aανν⁵ πρᷣe|τ mεdιν εeνιον να πηνρν ν᷑0ↄ₰roν α8pν lliαeẽ ναƷM Seαν ενιον α εοα Lt O rolοανετον εαοιmισανερν Eæas ote dyrtrase, ri as dy rodg ex ⁴ππι‿νε, ερννννbb N l παννν ενναιον dννƷλte re l ro Kloναον⅔ τον αλνλοσμσ τνν τν ioꝓπσοιιαν σννꝙρμμωσνQντσα ἀmOeJRνν x roν vεοiov.

13) Declam. in Sall. capp. 6 et 8. Cass. Dio(XLII, 52. quem locum statim excitabo) de Sallustii altera

quaestura nihil tradit; eodem auctore Sallustius, ut senatoriam dignitatem recuperaret, anno 707 a. U. c. a Caesare praetor factus est.

14) Oros. VI, 15(p. 455 ed. Mog. anni 1615.): Basillus et Sallustäus dividentes legiones quibus praeerant, similiter et Antonius, Hortensius quogue ab infimo mari cum classe concurrens, omnes pariter adversus Octavium et Libonem profecti et victi sunt. Cf. Caes. Bell. Civ. III, 5.

15) Cf. Scriptor Bell. Afric. capp. 4447.

1*