— 2—
nisi littera L geminata scribendum esse, quod etiam probatur optimis libris aliorum scriptorum, apud quos illud nomen reperitur.„.
Denique ut de nominum ordine breviter agam, Romani hanc legem sequuti sunt, ut cognomen nomini gentili postponerent, licet eam interdum negligerent. Legitimus usus praeterea quod ad Sallu- stium attinet, optimis libris defenditur.
—
De Sallustii vita et moribus.
I. Gaius Sallustius Crispus ⁴), Amiterni ⁵) in Sabinis patre plebeio ⁶) quidem sed divite et nobili natus fuit kalendis Octobribus anni 668 ab U. c. 86 a. Chr. n.*), L. Cornelio Cinna II. et G. Mario VII. ⁵) consulibus. Quo modo et quo tempore Romam pervenerit et quibus magistris usus sit, non satis com- pertum habemus; at egregiis ingenii dotibus praeditus optimisque sine dubio magistris in disciplinam traditus ²) ab ineunte aetate eloquentiam excoluit et operam litteris dedit diligentem; inprimis in historiae studium incubuit, eo fere consilio, ut aetate provectus res gestas populi Romani perscriberet(cf. Catil. 4, 2; Epist. de rep. ord. II, 10). Quum autem illo tempore universa civitas iam in duas partes dis- cessisset gravibusque contentionibus vexaretur, litterarum studium reliquit moremque aetatis suae sequutus rem publicam capessivit(Cat. 3, 3).
Primum honorem adeptus est in quaestura ¹⁰) eamque si legitimo tempore petiit, anno 695 ab
4) Sallustii vitam antiquitus scripserat Q. Asconius Pedianus, quae tamen, quod maxime est dolendum, ad nostram memoriam non mansit.— De tempore quo Asconius floruerit, viri docti inter se dissident. Klii eum vixisse putant Claudio Caesare, alii Octaviano Augusto, Vossius(Hist. Lat. P. 142.) Vespasiano; Madvigius(De Q. Asconii Pediani et aliorum veterum interpretum in Ciceronis orationes commentariis disputatio critica. pag. 16.) Paullo ante annum primum Christi eum natum esse censet..
5) Amiternum in Sabinis nec non vicinae Vestinorum urbes Peltuinum, Pinna, Aveia, Septaquae ad tribum Quirinam pertinuerunt. Cf. C. L. Grotefend in Zeitschrift für Alterthumswissenschaft 1836. No. 115. p. 921.— Ami- ternum eodem fere loco situm erat, in quo hodie Aquila, vel, quod est veri similius, San Vittorino, ubi in ruinis quae etiamnunc supersunt, Amati V. D. Sallustii nomen se legisse contendit(cf. Gerlach I. I. Vol. II. p. 5.); in Roma- norum pervenerat potestatem anno 459 a. U. c. 295 a. Chr. n.(cf. Liv. X, 39.).
6) Sallustium loco plebeio ortum fuisse praeter id, quod postea tribunus plebis factus est, eo maxime confir- matur, quod semper acerbum odium in optimates paucosque potentes habuit et ab eorum qui plebi favebant, partibus stetit. Accedit quod Sallustiorum nomen in fastis consularibus non legitur; Caesarum demum aetate Sallustius quidam consulatum gessit(cf. M. Aurel. Cassiodor. Chronic. p. 164. B. ed. Basil. 1529). Eodem pertinent quae in altera epistola de rep. ordinanda, falso olim Sallustio adscripta, cap. 2 sdd. leguntur. Vehementer igitur errant, qui Cassii Dionis verbis rαν½ παανν Jενναον, quem locum infra(12) laudabo, adducti eum patricio genere natum esse putant; Tevyvatot enim etiam homines plebeii fuerunt.
7) Euseb. Chronicon ad annum 1931.
8) G. Marius iam idibus Januariis illius anni mortuus erat.
9) Suetonius(De illustr. gramm. cap. 10) Atteium, nobilem grammaticum, praeceptorem eius fuisse docet, qui postea Sallustium familiarissime coluerit et breviario omnium rerum Romanarum, ex quibus quas vellet eligeret, instruxerit.—
10) Declam. in Sallust. c. 5.


