GAMI SANUSBAAIA GdAIS2I
vita, morihus ac Seriplis disseruit
Dr. MI CHAEIL VOGEL.
eae quum essent partes, ut indiei pensorum, quo simul ad scholae solemnia celebranda invitatur,
commentationem aliquam praemitterem, propositum mihi est de Sallustii vita, moribus ac scriptis
disserere. Priusquam autem ad rem ipsam progrediar, de nomine eius recte scribendo quaedam mihi erunt praemonenda, quum libri mss. in hac re nimis varient.
Nemo ignocrat, Romanos antiquissimis temporibus et tertiam et decimam Graecorum litteram uno tantum signo C scripsisse, diverso tamen modo enunciasse; postea autem, secundo ut videtur bello Punico, G litteram assumtam esse, quae quidem littera, quod ad praenomina tum integra tum notata attinet, usqué ad primum saeculum p. Chr. n. in usu erat ¹). Dubium igitur esse non potest, quin Gaius scribendum sit.
De nomine gentili Gerlachius codicum auctoritate motus a consueta scribendi ratione decessit simplici L littera pro geminata posita, quem plures alii sequuti sunt. Infitias quidem eundum non est, plures eosdemque meliores codices unam modo L praebere; sed librorum mss. auctoritas, quippe qui plerumque suae aetatis notam prae se ferant, ad orthographiam nominum propriornm non tantum valet, quantum inscriptiones in nummis et lapidibus incisae, quae etsi de Sallustii scriptura variant, multo tamen plures nomen duplici littera L scriptum offerunt ²). Omnino litteras in nominibus proprüs geminare, usitatissimi moris fuit ante Caesarum aetatem ³). Nemo igitur negabit, nomen Sallustii non
1) Cf. Schneider, Elementarl. der lat. Spr. p. 231 sqq. p. 270 sq. Zumpt, Lat. Gram.§. 4. Gerlach in editione Sallustii Vol. III. p. 309.— Aliter Quinctil. Instt. Oratt. I, 7, 28.
2) Cf. Gerlach I. I. Vol. II. p. 2. sq. Idem fatetur, se in Museo Vaticano duas statuas vidisse, in quibus Sallustiae nomen duplici L inscriptum sit; ita etiam Pompeiis in sepulcro nomen exhiberi.— De Sallustii, Sallii aliorumque nominibus littera IL. geminata scriptis adeas inscriptiones a Muratorio, Grutero, Orellio, Mommsenio(iin Inscr. Regni Neapol.) editas nec minus ea, quae a Gerlachio I. I. Vol. II. p. 2 sqq. proferuntur.
3) Cf. Schneider 1. I. p. 414. Osann, L. Caecilii Minutiani Appuleii De orthographia. p. 14.
1


