Aufsatz 
De concionibus Thucydideis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22.

c) quae sunt inter nos propter Megarenses controversiae facile et parvo pretio submoveri possunt, quoniam exiguum quoque beneficium, opportune collatum atque voluntatis inclinatione propensum, priorem et eam majorem offen- sionem potest abolere,

d) quod classis eorum accessione futurum sit, ut res vestra navalis augeatur, ne inducamini promissis, quia firmior est propriis viribus nisa, neque aliorum injuria instituta, quam aucta praesenti periculo, etiamsi major videatur, potentia.

Peroratio. Repetuntur beneficia Corinthiis debita ab Atheniensibus, impetra- turque, ut Corcyraeis rejectis par pari referant, quo facto non solum futurum sit, ut jus tueantur, sed etiam ipsi maxime sibi proficiant.

III. Corinthiorum oratio, in sociorum Peloponnesiorum concione habita(I, 68).

Inquiritur in hac oratione in Lacedaemoniorum, qui ad imperii causas attinent, errores, reprehenditurque in moderandis Peloponnesiorum rebus cunctatio, quacum Atheniensium et indoles animi ingeniumque et in agendo audacia comparantur. Mo- nentur Lacedaemonii, ut, deposita obsoleta in conservandis patrum moribus ratione, priorem securitatem imprudentiamque cum fortiter agendi consilio commutent, sum- misque viribus injuriam, qua Athenienses socios affecissent, ulciscantur.

Exordium. Vehementer vituperatur Lacedaemoniorum in moderandis sociorum Peloponnesiorum rebus consilium, laudata fide ab illis publice privateque inter se ser- vata, qua commoti aliorum insidias observandas negligant.

Narratio. Ideo accepto jam damno, socios convocatos esse, ut consulant, bellumne inferendum sit Atheniensibus, qui ipsi bellum injustissimum movere atque Lacedaemoniorum socios in servitutem redigere non dubitavissent.

Propositio. Istarum autem rerum auctores esse Lacedaemonios, quoniam:

a) bello Persico confecto Atheniensium vires et exstruendis muris longis, et- subigendis minoribus, quae re navali excelluissent, civitatibus maxime augeri passi essent; crevisseque illorum impudentiam tanto, quanto agentes ac bene scientes, se non latuisse, horum lentitudinem securitatemque cogno- vissent. Neque Lacedaemoniorum merito virtuteque, sed Persarum vitiis factum esse, ut Persae e Graecia expulsi sint; quasque Corinthii de Athe- niensibus reportaverint victorias magis horum erroribus, quam illorum auxilio evenisse, quum quidem saepissime socii, auxilium sperantes, imparati, quod eo freti fuissent, eversi essent,

b) suis ipsorum viribus fretos Lacedaemonios falli, qui non intelligant, Athe- nienses potentiam maxime ingenii indolisque atque ita compositam esse, ut cum perpetuo intendendis omnibus nervis, tum ex spernendis rerum com- paratarum jucunditatibus singulorum non minus civium, quam reipublicae res ac commoda augeantur, n.