Aufsatz 
De concionibus Thucydideis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

c) quae vulgo laudentur Lacedaemoniorum opes opinatas tantum, nec veras esse, quippe qui in conservandis veterum moribus rationibusque, quamvis obsoleverint, reipublieae salutem ponant, ab aemulo industrio ac semper

rerum novarum meliorumque appetenti facile superentur.

Sequitur Adhortatio, ut finem faciant Lacedaemonii suae tarditatis, et in Atti- cam celerrime irrumpentes cum aliis sociis, tum maxime Potidaeatibus opem ferant. Id si neglexerint, ne mirentur, quod homines ab amicis cognatisque projecti prae desperatione alia foedera quaesituri sint. Monentur Lacedaemonii, ut, ne id fiat, provi- deant, atque Peloponnesi imperium non minus relinquant, quam a patribus accepissent.

IV. Atheniensium oratio, in Peloponnesiorum concione habita(I, 73).

Prooemium. Etsi Atheniensium legati, ad diversas res tractandas missi, nihil habeant negotii, quod Corinthiorum calumnias refutent ipsorumque res defendant, tamen, occasione data, non negligendum arbitrantur, ut, quae inter utrosque sint, dissidias ac dissensiones, quoad possint, dispellant, quodque inter eos sit praejudicati compo- nant, ne bellum gravissimum temere atque ex solo iracundorum sociorum impetu moveatur.

Propositio prima. Magnam esse Atheniensium potentiam, quam conquerantur Corinthii, minime denegat orator, verum efficere studet eam jure ac merito ab illis teneri, quippe qui:

a) bello Persico priore soli barbaros repulissent, et, quum iterum venisset Medus, non deseruissent communum patriae causam, sed navibus conscensis ad victoriam apud Salaminem reportatam non solum maximum navium numerum, sed etiam ducem prudentissimum promptumque civium animum contulissent, adeo ut Persarum rex ante proelium navale Peloponnesiorum ad urbes adire non ausus, proelio victus non amplius parem Graecis se existimans celerrime se reciperet,

b) Athenienses principio imperium non vi, sed civitatibus maritimis ad suam societatem applicandis, nactos esse, nolentibus, quod supererat belli contra Persas ad finem perducere, Lacedaemoniis; quodque maxime querantur socii, pro foederatis nunc in ditione ac potestate Atheniensium se versari, id factum esse ea sola ratione, ut securum habeant principatum, sua po- tentissimum virtute comparatum.

Propositio altera. Lacedaemonios ipsos suo imperio sic usos esse, ut caeteris Peloponnesi civitatibus eam reipublicae formam darent, quae maxime sibi conduceret, neque minus odiosos factos fore sociis, si suae salutis causa frenos adhibere adversus eos coacti fuissent.

Propositio tertia. Inter omnes stare, ut infirmiores validioribus obediant; itaque potius laudandum esse eum, qui potentia sua modeste ac temperanter utatur; id fecisse Athenienses, quum, controversiis ortis, aequis legibus judicia fiant. Minime autem gratiam habere socios, sed potius, si qua in re praeter opinionem suam laedantur