— 24—
maxima injuria se affici contendere, atque potentiorum violentiam patienter ferendam non esse existimare, quique a Persis graviora passi sint, eis Atheniensium imperium durius neque tolerandum videri.
Propositio quarta. Certe etiam Lacedaemonios, siquidem eversa Athenien- sium potentia, imperium suscepturi essent, non aliter acturos citoque benevolentiam, quam nunc sociorum metu Atheniensium habeant, amissuros esse. Testes esse hujus rei, quos emisissent, bello Medico confecto, sociorum duces, qui ne legibus quidem suis a caeterorum vehementer abhorrentibus, neque aliorum Graecorum institutis vivere voluissent. 1
Adhortatio ac peroratio. Monentur Lacedaemonii, ut de bello inferendo lente ac re bene praemeditata, utpote de rebus haud parvis deliberent, neque aliorum consiliis criminationibusque impulsi periculo se implicent. Saepe enim in bello parvis momentis magnos casus intercedere, digniusque esse prudentibus viris prius considerare, quid agendum sit, quam, quemadmodum plerumque fiat, bellum incipere et, accepto damno, consultationibus uti. Caveant igitur, ne pacta leviter dissolvant, verum id agant, ut controversiae judicio dirimantur. Si id minus velint, simili modo, quo incepissent bellum illi, id propulsaturos esse Athenienses.


