— 214—
Propositio prima. Justa Corcyraeorum adversus nos querimonia reperiri non potest, nam: 1 a) quod prius neutri republicae adjungi noluerunt, ad id sua cupiditate, non communi utilitate impulsi sunt, vitaruntque foedera, ne testes haberent, socios scelerum suorum, quae, dum ipsi raro ad alios navigaverunt, impune adversus quoslibet praeternavigantium commiserunt,
b) insolentes ac superbos se praebent adversus nos, metropolim suam, id quod non nostro vitio factum esse ex eo manifestum est, quod nos cum omnibus praeter istorum civitatem coloniis summa amicitia fruimur. Nam etiamsi quid ipsi peccassemus, eos decebat, irae nostrae cessisse, tamen opibus freti atque insolentiae impunitate elati cum alia multa in nobis peccaverant, tum vero Epidamnum, quam ipsi emiseramus coloniam, injuria occupatam nobis invitis retinent,
c) fraude ac nimis callida juris interpretatione utuntur, dicentes se antea judicio disceptare voluisse, quum, occupata antea re, ne ulciscamur timentes, ad judicium nos vocaverint vel potius sceleris sui socios facere vos nitantur.
Hactenus sine justa querimonia societatem vestram quaerere Corcyraeos, injusta vero violentia uti, planum fecimus. Propositio altera. Recipere autem non potestis eos:
a) salvo jure; nam civitates foederi adhuc non adscriptas ea tantum con- ditione societatem inire jus est, si alteri parti damnum illaturae non sint aliorumque utilitates non laedantur; quumque nos vobiscum foederati simus, receptis Corcyraeis, pro amicis inimicos non haberetis. Ideo potius nobiscum arma ferre contra eos debetis,
b) ex aequo et bono; nam iniquum certe est, Corcyraeos, quos metropoli parere decebat, deficientes adjuvari a vobis, quum nos ipsi Samios domi- nationis vestrae socios, qui a vobis defecerant, non receperimus, sed palam contradixerimus, variis Peloponnesiorum sententiis latis, num opitu- landum eis esset. Contraria tractandorum sociorum ratio nullis infestior erit, quam vobis ipsis, quorum ex sociis haud pauciores ad nos accedent,
c) non solum jus hac in re apud nos est, sed etiam debitum beneficium ut reddatis admonendi estis, nam
*.) in bello Aeginetico naves longas viginti a nobis accepistis,
9) Peloponnesios, quominus Samiis auxilium ferrent, impedivimus, ex quo factum est, ut hos ulcisci, Aeginetas vero in potestatem vestram redigere potueritis,
Propositio tertia. Ne utilem quidem Corcyraeorum societatem fore probabimus, nam:
a) utilissimum est, injuriam non facere, sed eam defendere et minine, quantum fieri potest, in aliis peccare,
b) incertum est, quod Coreyraei instare proximo tempore contendunt, bellum, neque dignum est, incerto metu concitatos inimicitias suscipere,


