Aufsatz 
De concionibus Thucydideis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

Sequitur Repetitio, cujus in locum altera quasi oratio adjuncta est, vel, ut ita dicam, iniqua insolensque peroratio, quae non aliud consilium sequitur, quam ut aperte foederis utilitas Atheniensibus ante oculos ponatur, repetitis auctisque pertinentibus huc argumentis. Demonstraverant autem Corcyraei, societatem utilem fore Athe- niensibus, id quod allatis novis hisce argumentis urgent:

a) quoniam utrique civitati eidem sint hostes,

b) quoniam non infirmi, sed validi sint ad nocendum resistentibus Corcyraei, c) quoniam classis Atheniensibus oblatae sociae nanciscendae si occasionem dimittant, haud similis ac potentiae terrestris accessio futura sit, 4 d) quoniam rectae Atheniensium reipublicae rationes in eo nitantur, ut aliam

praeter ipsornm rem navalem esse non patiantur, et, qui maxime valeant classe, eos habeant socios.

Quibus argumentis additur amplissima eorum refutatio, qui bellum vitare stu- deant, allata ab his ea ratione, quod ruptis foederibus bellum Atheniensibus damno futurum, quodque non in eo respublica sit, ut bellum proprio motu suscipiat. Itaque exponunt legati:

a) quam nulla sit foederum auctoritas, neglecto eo cautionis genere, quod ad periculum fortiter depellendum pertineat, quum is solus securitate frui possit, qui, recte intelligens et quidem metuens periculum ac proinde providens, dignitatem apud adversarios tueatur, ille vero, qui bona in observandis foederibus conscientia nisus societatis oblatae utilitatem recuset, hostibus timorem injicere nullo modo possit,

b) non tam de Corcyraeis, quam de Atheniensium civitate agi, et Athenienses bellum parent, quod vitari non possit eamque ob causam secum conjungant oportere civitatem, quae maxime opportune sita ad trajectum in Italiam Siciliamque impedire possit, quominus classes adversus Peloponnesios inde veniant aut hinc in illam insulam transmittantur.

In orationis epilogo ac conclusione brevis totius argumentationis summa iterum in societatis utilitate ponitur:

Tres esse in Graecia classes magni faciendas, Atheniensium, Corinthiorum, Cor- cyraeorum. Quarum si duas in unam confundi patiantur Athenienses, praeoccupatis Corcyraeis a Corinthiis, multo difficilius Atheniensium cum duabus fore certamen. Si vero Athenienses recepissent Corcyraeos, majore navium numero dimicantibus majo- rem victoriae spem fore.

II. Corinthiorum oratio(I, 37).

Prooemium. Quum Corcyraei non solum, ut in vestram societatem reciperentur, locuti sint, sed etiam id ipsorum commodum falsa iniquaque accusatione augere sus- ceperint, quod a nobis injuria affecti sint, explicanda vera eorum reipublicae ratione hanc accusationem refutemus oportet, illorumque argumentorum quantum quamque sit justum unumquodque demonstandum erit.