Aufsatz 
De concionibus Thucydideis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

b) quod necessitatis tempore auxilium ferentes maximam gratiam habituri essent, 3 c) quod permagna Corcyraeorum res navalis sit, d) quod bellum prolatari diutius non possit.) Propositio altera, ad commendandam societatem facta, non fore damno foedus

oblatum Atheniensium reipublicae, refutandis eorum dubitationibus circumscribitur, qui dicant, injustum vel iniquum esse, aliorum colonos recipere, quique timeant, ne foedus

prius

turos

cum Lacedaemoniis factum violetur. Probare student Corcyraei:

a) religionem non violari, quoniam coloni metropoli et pietatem et ho- norem debeant, quatenus beneficiis ab ea afficiantur, neque injuriis alie- nentur. Nam dum ad judicium provocassent Corcyraei, illos armis certare maluisse; ex quo Athenienses conjicere posse, quum tales fuissent in cogna- tos, quae fides futura sit adversus inimicos maxime odiosos, quos blandis studeant detrahere verbis ab utilissimo, ipsis perniciosissimo, cum Cor- cyraeis foedere. Tutissimum autem esse eum, quem minime pocniteat beneficiorum in hostes collatorum,

b) foedus antea cum Lacedaemoniis initum nullo modo frangi re- ceptis Corcyraeis, quibus, quum neutrorum socii sint, ad utramvis par-

ttem accedere foederis ipsius verbis expressis liceat,

c) ne aequitatem quidem laedi, quoniam ex civitatibus, Atheniensibus foederatis subditisque rem navalem instruere atque adornare non pudeat, illos, dum ipsi Corcyraeis societate cum Atheniensibus aliisque utilitatibus interdicendis operam dent. Aequius autem utiliusque esse, periclitantes neque inimicos Corcyraeos adjuvare atque in societatem palam factam re- cipere, quam copiis ex Atheniensium ditione comparatis hostium opes augere.

Tertia propositio, quae est de gratia, quam Corcyraei pollicentur, se habi- esse, ut supra dictum est, omnino excidit, nisi forte id hunc ad locum transpo-

nendum putes, quod orator primo confirmationis loco dixerat, foedus honorificum esse Corcyraeosque perpetuo beneficii memores fore.)

¹¹)

¹²)

Introducitur id argumentum hoc modo, ut eorum dubitationes refutentur, qui bellum, quo Corcyraei utiles esse possint, non fore arbitrentur. Non esse dubitandum, quin Lacedae- monii timore Atheniensium bellum cupiant atque Corinthiis auxilium ferentes Corcyraeorum opes prius evertere studeant, quam Atheniensibus bellum inferant, jam diu invisis. Itaque Athenienses hostes cognitos non minus, quam occultos praeveniant atque accepta societate illis potius terrori sint, quam rempublicam ab hostium impetu defendant oportere. Cf. Quinctil. Inst. orat., II, 5, 1. Partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine collocata, collata enumeratio. Hac quidem utendum semper putant, quod ea et fiat causa lucidior et judex intentior ac docilior, si scierit, et de quo dicimus, et de quo postea dicturi sumus. Rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis; quod nonnunquam et excidere soleant, quae promisimus, et si qua in partiendo praeterierimus, occurrere etc. etc.

Quinctil. Inst. orat,, IV, 5, 28. Turpissimum vero, non eodem ordine exsequi, quo quidque proposueris.

3*