— 18—
oratio inde ab his verbis„leνιατα s dπ το τπαοσραανσοοs deεέα‿νμέινονςι εο˙εςv.“ Repetuntur partim priora argumenta ad utilitatem spectantia, partim augentur, sequitur autem re- futatio argumentorum, quae ab illis, qui bellum vitari posse putent, proferantur, neque interest inter priorem, ut ita dicam, alteramque orationem ad vim ac numerum argumen- torum nisi accuratior distinctiorque expositio rerum publicarum, quomodo versari opor- teat eas inter se pro uniuscujusque commodo. Tum demum aqdjecta est peroratio, qua foederis utilitas brevissimis, at gravissimis verbis commendatur, adjecta periculi summi specie, si Athenienses Corcyraeos dimitterent ac hostibus in manus traderent. Quae rerum repetitio et congregatio, quam Graeci dνακκάνκ̈ναioσωά vocant, quia quasi decur- rendum per capita est, brevissima sit necesse est; nam si morabimur, quemadmodum recte dicit Quinctilianus, 4) non jam enumeratio, sed quasi altera fiet oratiô, quod equi- dem non tam reprehensione dignum putem in historico, quam opportunum monendis juvenibus, ut a talibus imitandis caveant. At ut accuratius eluceat singularis hujus orationis dispositio ipsam, qualem eruere studui, inspicias; ut vero intelligas, non omnes Thucydideas orationes tantum difficultatis praebere, tres, quae hanc sequuntur, libri primi orationes dispositas addidi, quibus comparatis etiam ea legenti tibi pro- batum iri spero, quae de veritate orationum Thucydidearum supra dixi. Quarum autem disponendarum labor ea re auctus est, quod aequalitas concinnitasque partium saepenumero requiritur, quibusdam argumentis prope nude propositis, neque omnino illustratis, quum ad aliorum similis ponderis confirmationem nimis sane eloquentiae consumitur. Quum vero fieri non posset, ut in tanta argumentorum copia omnia red- derem, quae ad probandum prolata erant a scriptore, gravissima firmissimaque ex argumentorum numero elegi, quibus probatio maxime niti videbatur, omissis reliquis, quae minoris momenti putabam, rebus ac rationibus.
I. Corcyraeorum concio(I, 32).
Prooemium. Quum neque foedus inter Corcyraeos et Athenienses exstet, neque magnum beneficium ante collatum, auxilium foedusque petentes Corcyraei de- monstrent oportet:—
Propositio I., societatem utilem fore Atheniensibus, Propositio II., si id minus possint, certe non detrimento, Propositio III., se firmam illis gratiam habituros.
Insequitur amplificatio et, qua de causa nunc primum foedere jungendo alieno cum populo operam navent, priorisque consilii excusatio. Adjecta est narrationis pars, novum scilicet Corithiorum consilium continens, summa vi, adjuvantibus Pelo- ponnesiis, parandi belli, quod periculum defendere solos impares se esse fatentur.
Propositio prima. Nititur Corcyraeorum argumentatio, quibus de causis societas tam utilis, quam honorifica futura sit, quatuor his rebus: ndge a) quod homines injuria affectos, non injuriam facientes, adjuturi sint Athenienses,
⁴⁰) Inst. orat., VI, 1.


