— 1—
legatis ad excusandam priorem in republica administranda rationem, qua usi cum nullo quoquam adhuc societatem junxissent, id certe ante propositionem ponendum erat, quod ab iis, qui periculo commoti primum foedus pêetunt, ante omnia demonstrandum erat, cur non prius venissent, praesertim quum auspicari liceret, id ipsum Corcyraeis maxime calumniae facturos esse Corinthios. Itaque amplificatio, quare nunc primum foederis ineundi causa venissent, cum prooemio jungi atque ante propositionem poni oportebat eo e. g. modo: ⸗Quum neque foedus inter Coreyraeos et Athenienses exstet, neque magnum beneficium ante collatum, auxilium petentibus Corcyraeis primum de- monstrandum erit, cur nunc demum foedere jungi cum alio populo operam navent. Confitemur id ea de causa factum esse, quod alieno arbitrio periculis implicari nolui- mus; id quod nunc maximo damno nobis evenit, sincereque concedimus, in hoc uno nos errasse. Quae res nullius momenti est, quum de re graviori agatur, utilene sit vestrae rei publica foedere nobiscum conjungi, necne. Demonstrabimus autem: 1) utile esse foedus Atheniensibus 2) si id minus possimus, certe non detrimento 3) firmam vobis gratiam nos habituros- etc.
Jam in argumentatione primum demonstrandum erat, foedus utile Atheniensibus fore, id quod Corcyraeorum orator hoc loco magna urbanitate plane praetermittere videtur, dicens potius, honorificum fore foedus, quod injuria affectos, non facientes injuriam defensuri essent Athenienses. Alterum argumentum, huic appositum, Cor- cyraeos perpetuo beneficii memores fore, certe non ad praesentem dllitete sed proprie ad tertium propositum illustrandum pertinet.
Tertio demum argumento, Corcyraeos neque vocatos, nequée sumtum Atheniensi- bus imponentes re navali illorum potestatem aucturos esse, foederis utilitas demon- stratur. Itaque invertens propositionis ordinem vehementer repreullendendus est scriptor, judice Quinctiliano ³⁵), qui turpissisimum habet, non eodem ordine exsequi, quo quid- que proposueris. Notandum est, hanc foederis ineundi rationem primo loco breviter, in orationis continuatione iterum vique majore ac gravitate, summa autem auctoritate in orationis conclusione Atheniensibus ante oculos proponi.
Altero proposito, foedus Atheniensibus non fore damno, refuatandis eorum argu- mentis, qui bellum vitare mallent, absoluto, tertii propositi non modo probationem de- sideramus, sed ne amplificatur quidem causa foederis ineundi a Corcyraeorum gratia arcessita, quorum gratia alio modo referri non potest, quam ut firmi Atheniensium socii fiant. Ideo hoc quoque argumentum ad nihil aliud nisi ad utilitatem spectat, praesertim quum probare nemo possit, se postea gratiam habiturum, ac certe nihil efficere queat, quam ut id polliceatur, simulque probare studeat, ipsius interesse stare pacto eaque re se gratias quam maximas relaturum esse.
Absolutis tribus his propositis additaque brevi argumentorum repetitione, finem facturum oratorem argumentationis ipsius ac tum, quibus populi animos vel ad bellum incitandos, vel mota misericordia, sibi conciliandos homines auxilium petentes uti solent, ea protulisse exspectaveris. Qua in re animus valde te fallet, nam integratur plane
²⁵) Inst. orat. IV, 5, 28. . 3


