Aufsatz 
De concionibus Thucydideis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

omnium conservat originem gentis propriam atque, ut ita dicam, popularem, multis in rebus abhorrent a Romanorum, quam etiam recentiores secuti sunt, disciplina severa, ita ut vitiosum putetur nunc, quod apud Graecos, non dico in Herodoti scriptis, negli- genter sane compositis, sed apud Thucydidem et Xenophontem, quibus certe cum dis- ciplina non defuit, tum studium elaborate dicendi, consulte cogitateque adhibitum videamus. Ex quo apparet, Graecam linguam, qualis fuit Thucydidis temporibus, ser- vasse quaedam ab infantiae puerili quasi dicendi modo, non dicam ejus, qui rem novit, sed eam verbis explicare nequit, at potius laborantis studium, ut rerum copiam ver- borum copia sequatur; neque prius adeptam esse rationem illam quasi ad regulam directam, quam Aristotelis logices praecepta ad linguam accommodata non solum aequales docuerint, sed mentis humanae disciplinam in perpetuum tanquam legem sanxerint. Etenim, si minime mirum videatur, quod in disserendo passim alia audiun- tur, quae ab accurate animos attendentibus jure vituperentur, alia, quae negligentia quadam exorta sunt, quum eodem ambitu antea dicta una comprehensione complecti- mur, interposito e. g. verbo-dico, qua ex re brevioris et alius, atque exspectare licuit, periodi conclusionis addendae libertatem adsumimus: tamen scriptori id summo vitio tribuendum arbitramur, cui dicta in opere suo repetenti veritatis studium neces- sitatem profecto non imponit, negligenter dicta etiam negligenter conscribendi. Ex quo effici cogique potest, Thueydidem non voluisse aliter scribere ac vere seripsit, eamque scribendi rationem Graecae linguae illius aetatis non minus propriam fuisse, quam fuit zeugma, ellipsis, attractio, alia, que ex proprio ac singulari Graecorum ingenio orta apud priores auctores ab ipsa natura profecta ideoque maxime consentanea pu- tanda sunt; simulac autem sermo ad Aristotelicam illam simplicitatem austeramque logices disciplinam fingi coepit, posterioris aetatis rhetores anacoluthis aliaqua anti- quitatis proprietate tamquam figuris ad ornandam orationem usi sunt, quos Romanos interdum, sed perraro seeutos inter omnes constat.

Restat, ut propositum absolvam addendis, quae mihi in dispositionis rhetoricae arte praestitisse videtur Thucydides, paucis observationibus, ea adhibita ratione, ut orationem a Corcyraeorum legatis habitam(I, 32) ex dicendi praeceptis usu vulgatis pensem, quaeque abhorreant ab his, notem. Ac primum praemittendum videtur, Ari- stotelem quatuor has orationis partes exhibuisse: exordium, propositionem, fidem seu contentionem, perorationem; Ciceronem, propositione omissa, narrationem inseruisse. Thueydides autem quinque has orationis partes facere solet: exordium(r⁰⁰), narrationem(èni,νναρ) propositionem(xSew) quae si non simplex, sed divisa est, partitio appellatur, contentionem seu fidem(ardeim 2ar Audw Seu xiorw) perorationem (Ewihorov). Quas quidem partes non semper exihibitas, neque eodem ordine conjunctas apud nostrum reperiri, comparanda Corcyraeorum concione, facile intelligetur. Etenim jam in orationis principio mirandum videtur, quod prooemium et propositio inter se implicantur et confunduntur, narratione, quia res nota erat neque dubium, quid gestum esset, partim, quod ad belli causam attinet, omissa, partim de Corinthiorum nova expeditione, quam Peloponesiorum auxilio intenderant neque tum effecerant, confusa cum amplificatione prioris imperii causis. Quod enim dicitur a Corcyraeorum