— 15
verba, simulque brevitatem, quae decet historicum, observans, sententiarum copia ex ingenii ubertate profluenti saepenumero coactus est, ut complures sententias in unam congereret, neque ambitum concluderet, priusquam ea, quae exprimere voluit, accurate ac plane exposuisset. Sed vel in tanta difficultate, in qua versatus est Thucydides, qduum comprehensionem ambitumque verborum contractum ac brevem esse natura rei poscat, periodos haud raro invenies, ³) summa arte compositas, vel potius ex scriptoris ingenio sua sponte exortas, adeo ut a natura id sumsisse videatur, quod a doctrina tum habere non potuit. Quae quum ita sint, non mireris, quod perpauci Thucydidem imitari in universo dicendi genere ausi sint, quamvis omnium temporum judices Thu- cydidem inter historicorum principes collocare summaque admiratione dignum habere non dubitaverint. Eleganter igitur Cicero ³⁸) jndicasse viditur, hisce verbis illum lau- dans: ⸗Thucydides rerum gestarum pronunciator sincerus et grandis etiam fuit—— orationes autem, quas interposuit(multae enim sunt) eas ego laudare soleo; imitari nedue possim, si velim, nec velim, si possim. Ut si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo, ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere, ut Opimium aut Anicium consulem quaerat— atqui hae notae sunt optimae, credo, sed nimia vetustas nec habet eum, quam quaerimus, suavitatem, nec est jam sane tolerabilis— num igitur, qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? Minime, sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de musto ac lacu fervidam fugiendam, nec illam praeclaram Thucydidis nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam. Ipse enim Thucydides, si posterius fuisset, multo maturior fuisset et mitior.-
At quoniam Thucydidis dicendi genus accuratius exponere neque propositum nobis est, neque post tantas virorum doctorum labores necessarium, haud plura hac de re verba faciam; detur tamen venia, pauca ut addam de anacoluthis, quae sae- penumero apud Thucydidem reperta adolescentibus in interpretando scriptore operam navantibus negotium facessere solent. Qua in re maxime miraberis singularem illam Graecae linguae facultatem, qua gentis sermo quotidianus inprimis alacris in scriptorum consuetudine atque stilo remansit, adeo ut, quod nostra aetate certe pro vitio habe- retur, id apud optimos, praesertim prioris temporis scriptores, usitatum reperiatur. Oritur autem anacoluthon ex animorum vigore, quo commoti loquentes grammaticam structuram minus curant aptamque membrorum compositionem, sed satis se fecisse putant, si sensa recte intelligantur, neglectis, quae a logices disciplina derivantur, prae- ceptis, secundum quae constructionem inceptam usque ad finem perduci necesse est. Sicut enim in sermone prius non praeparato capti studio quodam sententias multas inter se cohaerentes uno ambitu cogendi, si ad periodi conclusionem pervenimus, id quod sequitur non semper accurate ad id accommodamus, quod antecesserat, sed sensa animo servantes constructionis minus recordati, brevius quodammodo atque arctius concludimus ambitum: ita Graeci, quorum lingua vel poëtica vel pedestris maxime
27) Epistola ad Cn. Pompejum cap. III. ³⁸) Brutus, 83, 287.


