— 434—
eam omnino pedestrem, nec etiam penitus numerosam, sed mixtam quandam ex am- babus et novam consectatus, ad historicum artificium studuit traducere; in delectu quidem verborum tropicam, glossematicam, obsoletam ac peregrinam dictionem communi suaque aetate usitatae locutioni anteposuit.- Poetica autem et tropica dicendi forma inter Atticos oratores, ut Timaeus loquitur, Gorgia auctore irrepsit, qui quum orationes suas insignes reddere cuperent, vulgarem dicendi formam immutantes, plurimis meta- phoris, hyperbolis, aliisque tropis utentes, et verborum sonantium et peregrinorum usu communiumque figurarum immutatione aliaque novitate populum perterrebant. Ipse quoque Thucydides, antiquitatem semper sectatus, aναιοναᷣτατος τνν ουνιααμρρνεονν eélocu- tionem in fastum simul ornatumque insolentem commutavit. Quibuscum conferas, quod idem judicat 34): ⸗Huic(Herodoto) superveniens Thucydides quum, quas quisque di- cendi virtutes haberet, vidisset, ipse propriam quandam dicendi formam, ab aliis non animadversam, primus in historiam induxit; in electione quidem verborem figuratam et obsoletam ac peregrinam dictionem communi suoque tempore usitatae linguae ante- bonens; in jungendis autem majoribus et minoribus particulis grandem, austeram, nervosam, firmam et litterarum asperitate aures ferientem compositionem consectatus est——— Totos certe XXVII annos in illis octo libris, quos solos reliquit, immu- tandis consumsit, quos sursum deorsum volutans singulas locutionum particulas limabat, nunc ex uno nomine orationem conficiens, rursusque in nomen orationem contrahens.- In comparando Herodoto cum Thucydide, Dionysius sic judicat 35):»Viribus, robore, nervis et orationis gravitate ac figurarum varietate Thucydides antecellit Herodoto, qui rursus suavitate et suadendi facultate, jucunditate et sponte nata simplicitate, non elaborata, superior putandus est.- Laudat imprimis Dionysius nostri elegantiam, maje- statem, contentionum copiam, pondera, affectus atque figuras. His praemissis vehe- menter miraberis, apud eundem Dionysium haecce legens ³⁶): Virtus omnium prima est, sine qua nulla est orationis utilitas. Quaenam illa est? Sermo purus, proprie- tatem linguae Graecae retinens. Hanc ambo studiose conservant; Herodotus enim Jonicae linguae optima regula(dοαστιοο τ⁴αυ), Thucydides vero Atticae.
Itaque, ut veterum de Thucydide judicia brevi comprehendam, in uno omnes consentiunt, Thucydidem sui temporis sermone non usum, vetustiorem affectasse, hac re gravitatem, quae deceat historiam, augeri ratum; attamen antiquitatis simplicitatem minime imitatum sui temporis artes sophisticas magis, quam par erat, adhibuisse, ita ut, quum simul denso ac presso eloquendi operi studuerit, molestus interdum obscurusque videretur legentibus. Quae quum haud improbanda videantur, non omittendum tamen id quoque, ut moneam, quam sit aliud, sermonem fingere atque exercere ad perfectae orationis exempla, data facultate, ut priorum vitia et cernantur et vitentur, aliud, novum dicendi genus, non dicam narrationis historicae, sed potissimum orationis ad historici fines perfectae, introducere, qua in re scriptor magis curans sententias quam
³⁴) De Thucydidis hist. judicium cap. XXIV. ³⁸) De vet. script. cencura cap. III. ³⁶) Ep. ad Cn. Pomp. cap. III.


