Aufsatz 
De concionibus Thucydideis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

Nemo autem, nisi cui vitiosa quoque laudanda in nostro videntur, Thucydidem figuras quasdam rhetoricas ornatumque ²⁶) in illuminandis sententiis nimis adamasse negabit, quorum ex numero Poppo ²⁷) paronomasias, homoceoteleuta, homoeoptota, pa- risoses, antitheses, anacolutha, hyperbata, utpote quibus saepissime usus sit is, exhibet. Quum enim figura ²⁸) conformatio quaedam orationis sit, remota a communi et pri- mum se offerente ratione, nimius figurarum usus stilo aliquid vitiosi inculcat, quamob- rem gravissime, injustissime quidem, in Thucydidem invehitur Reiskius, ²⁰) voces prope colligens, quibus lingua nostra abundat, contumeliosas omnes Thucydidemque cum so- phistarum ineptissimo quoque in elocutione comparans.

Parvi autem interest, utrum artis in componendo sermone collatae vestigia Gorgieae figurae an e Prodicea disciplina emanantia putentur, 3⁰) unde Thucydides drενονλονοaν i. e. verborum similia significantium accuratam distinctionem didicisse fertur: id quidem pro certo affirmaverim, prioris aetatis sophistas non solum nuga- toriam illam artem docuisse, quemadmodum a non praeparatis quaque de re omnia, quae dici possent, dicerentur atque id, quod Gorgias oratoris maxime proprium esse judicavit, augere posse laudando vituperandoque rursus affligere, ³¹) sed etiam jejunam magis disciplinam invenisse, quomodo periodus componeretur, verborum ambitus ad numeros alligarentur, partium aequalitate periodorum orbis efficeretur. Quodsi non reprehendes, etiam hac in re summam curam adhibuisse Thucydidem, ut riuᷣα ε& dei relinqueret, tamen scriptoris consilium ornandae elocutionis nonnunquam etiam in perio- dorum constructione nimis apparere videtur, adeo ut stilus veritatis simplicitatisque jucunditatem amittat.

Itaque haud parva veritatis species inest Dionysii judicio, dicentis, ³²) Thucydidem multas figuras de theatro adhibuisse, ut paria similiter cadentia et desinentia, et an- titheses, quibus ad nauseam usus essent et Gorgias Leontinus et alii, qui eadem tem- pore floruissent: In enthymematis vero,- Dionysius pergit,-et sententiis(in qui- bus, quum crebrae interjectiones occurrant, longo deinde intervallo ad rem et conse- cutionem redit) tortuosa, perplexa, intricata aliaque his cognata invenies. E quibus autem maxime et potissime character illius dignosci potest, haec fere sunt: studet, ut quam paucissimis verbis quam plurima exprimat et tum maxime audientem, cum sus- pensus adhuc est et exspectans, deserat. Atque hinc fit, ut brevitas obscuritatem ³³) quandam inducat.- Et alio loco:-Thucydides propriam ipse dicendi formam, nec

²6) Cicero Brutus, 17, 69. Ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utantur, quos appelant roGwové, et sententiarum orationisque formis, quas vocant iαra.

*) Prolegomena in Thucydidem p. 260. 1

²⁸) Quinctil. inst. orat. 9, 1, 4.

¹⁰) Praefatio ad orationum Thucydidis interpretionem vernaculam.

³⁰) Qua de re optime disputavit Joannes Becker Lusatus de sophisticarum artium vestigiis apud Thucydidem. Berolini 1864.

³¹) Cicero, Brutus, 12, 47.

²²) Epist. ad Ammaeum cap. II.

³³) Dion. Hal. l. c. cap, IV: in Thucydidis et Demosthenis dictione, qui elegantissime tamen sua elocuti sunt, multa nobis obscura et vix intelligibilia videntur, quae interprete indigent.