— 12—
mum recedit et peregrina quaedam ac minime cohaerentia consectatur.- Quae autem Dionysius in scriptore laudanda putat, paucis his verbis continentur: Ante omnia postulat, ut bonus scriptor a sermone suo tempore usitato non recedens omittat, quae vetusta affectataque videantur vocabula ac verborum formas; deinde perspicuitatem commendat, ut, quaecunque dicantur, facile intelligantur neque meditatione vel interprete indigeant; tum, etsi orationis lumina haud inutilia existimat, modice eis utendum arbitra- tur, ne fastidium pariat nimius et figurarum et sententiarum usus. Id ipsum maxime in Lysia ²4) laudat, quod propriis verbis et iis communibus vulgaribusque sensa animi extu- lerit, minime vero tropica dictione usus fuerit, quodque verbis maxime communibus nec poético contextu dispositis effecerit, ut res ipsae magnae, grandes, excellentes videantur. Et sane juvenibus meliora praecepta dare non possumus, quam hisce Dionysii verbis: =Excellit Lysias puritate in verbis, simplicitate in sermone, sententias proprio nec translatitio contextu efferendo, perspicuitate, brevitate, compendiose et rotunde sen- tentias componendo, compositionis venustate, verbis vulgatis, personis ipsis et rebus convenientem sermonem accommodando, mira vi persuadendi, elegantia et, quae omnia moderatur, ipsa rerum opportunitate.-
Sed ut eo revertar, unde sum egressus, prima oritur quaestio, quomodo Thu- cydides stilum finxerit quaeque fuerint auxilia ad novum quoddam dicendi genus in- veniendum ab eo reperta. Licet rectum sit, quod Cicero dicit 25): Tamen ante Periclem, cujus scripta quaedam feruntur, et Thucydidem litera nulla est, quae qui- dem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur- hoc dictum in Thucydidis tempus cadere non videtur, quum ad ornandum opus summam diligentiam adhibuisse eum constet, ita ut non solum philosophos adierit, a quibus copiam ac quasi uber- tatem sententiarum sumeret, sed etiam sophistis rhetoribusque usus sit, quorum vestigia in disponendo et eloquendo nimis consecutum esse nostrum pauci negaverint. Etenim etsi apud veteres scriptores non reperiamus, Thucydidem sophistarum disci- pulum fuisse, tamen eum imitatum esse Antiphontem Rhamnusium et vetus scholiasta contendit his verbis: εμαεαα το eis 16 76 1O T SSuudrνᷣ 16 aurob dedaaor Avyripoντα, et ipse judicare videtur, de Antiphonte loquens(VIII, 68, 2) xdτιαεο i ufpat J6,ενο να ⁴ ρ voin simstv. Accedit, quod Dionysius Halicarnassensis in libro de compositione verborum Antiphontem aeque ac Thucydidem austerum compo- sitionis genus adamasse affirmat. Legimus porro apud Marcellinum, qui Thucydidis vitam conscripsit: ieᷣνινιιαιᷣ(6 Gouævdide) ds em d-irou, Gs po&ν ‿μνενos, za⁴ ν Togriou roðd Asorivou ααισααενα εα ⁴ς dντεεεασαιε τνν dνονατωσν,&ddναιμουσαας ταιτ ⁶εeεενο ααοο παν ror EANGl, zaA& vroνm mυαν IIeodizou roũ Keiouv riy ins rots 6v6 ⁴αασσσνσ α ονοναν. Similiter Dionysius: Eöονα Ʒ⁴ t our 6-ira„a‿ rφν εατειένν οσeρμρμαοσννπαρ ατ, ràες αειαέαεε Ner νανι m*πᷣααοοmμια‿ασiaςα za ⁴ridei, iy alg én“sdvads T' oOgias 6 Asovrtvos zal oi r*⁴ II60» al Acrurv*aν νπ⁷*2ν ⁴α—οα dν zær aurv d*‿ααdvrc; quas figuras alio loco 1uεεαα‿νεsde ναιαα ιασααος appellat.
*¹) Quem Cicero(Brutus, 8, 25) oratorem perfectum dicere se prope audere confitetur. ¹⁵) Brutus, 7, 27.


