Aufsatz 
De concionibus Thucydideis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

magnitudine, ita ut, quum uno loco plura, praccipue singulis in rebus vitiosa judicet, nonnunquam deprehendatur quasi invitus nostri laudator, quem imitandum compluribus locis commendat. Vix autem credas, inter alia Dionysium Thucydidi id vitio dedisse, quod unum tantummodo bellum perscripserit, et id neque honestum, neque fortunatum et quod nunquam geri oportuerit, sin minus oblivioni et silentio traditum a posteris ignorari debuerit. 2⁰) Atqui alio loco Thucydidem superioribus historicis antecelluise censet, quod scribendi argumentum delegerit neque simplex omnino, ex uno tantum quasi membro formatum, neque valde permixtum, in multa atque incongrua capita dissectum! Ac porro reprehendit ²¹) nostrum, quod funebrem laudationem(II, 35) non alio loco in- seruerit, quippe quae cuivis alii magis atque huic loco conveniat; fuisse enim perpaucos, qui in prima Peloponnesiorum irruptione cecidissent, neque ita memorabile facinus ullum edidisse, postea saepe opportunitatem esse datam, praeclare facta caesorum inter bellum civium laudatione prosequendi. 2)-Non decebat,- Dionysius reprehendendo exsequitur, Athenienses quindecim hominum casum publice lugere, iis vero, quos ex tabulis, in quibus militum nomina scribebantur, amplius quinque milibus occisos constat, nullum honorem impertiri. Verum, quum Periclis personam ad suum usum vellet accom- modare, ideo funebrem laudationem ut ab ipso Pericle habitam composuisse videtur!-

Siquidem hacc aliaque, quae Dionysius de universa operis ratione dicit, prope puerilia putanda sunt, tamen ad dicendi genus atque elocutionem, quibus usus est Thucydides, fructus quosdam percipi posse ex ⸗calumniatoris maximi» censura ar- bitramur, nisi eo modo criticam exercendam putamus, ut in viro summo ingenio praedito laudanda omnia, quaeque a dicendi legibus ac more recepto abhorreant, etsi vitiosa sanae mentis quibusdam hominibus videantur, propterea laudibus extollamus atque imitanda commendemus, quod ii, qui divino quasi numine afflati principes ac nonnunquam perfecti in sua arte exstiterant, natura ad id munus geniti conformatique fuissent, ut linguae leges constituerent progressumque sermonis quasi inscientes pro- moverent. His ego non plane accesserim, ac potius id opposuerim, non omnia certe, quae ab illis vel ficta vel aucta sunt, recepta in lingua remansisse, sed sim- plicissima quaeque et quae minime artem quasi resipiebant ab universis comprobata dignaque imitatione habita esse. Id autem maxime ad Thucydidem spectat, cujus quum imitatores in omni scribendi genere perpauci sint inventi, in dicendo immani- tates magna ex parte excidisse inter omnes constat. Itaque critici erit, quae recte ficta auctave videantur, laudare, quae vero aut obscura, aut nimis quaesita ac quasi arcessita, aut ex antiquitate pro aptis usitatisque, quae aequalium usus praebebat, verbis de- promta videantur, reprehendere atque, ne imitentur posteriores, notare. Quare haud inepte Dionysius ²³) de Thucydides dicendi arte sic judicat: ⸗Dictio ejus tum optima est, quum verbis a consuetudine remotis modice utitur, primasque ac necessarias vir- tutes retinet; tum vero pessima, quum a communi verborum ac figurarum usu pluri-

²⁰) Dionysii Hal. ad Cn. Pompejum ep. cop. III. ²¹) De Thuc. hist. judicium cap. VI.

²²) De Thuc. hist. judicium cap. XVIII.

²³) De Thuc. hist. jud. cap. XLIX.

. 2*