Aufsatz 
De concionibus Thucydideis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

publice dixit, copia verborum ac naturalis quidam splendor rerum copiam sequeretur. Tantum autem abfuit, ut Pericleae actatis oratores totius artis ignari fuerint, ut certe aliquam exercitationis viam ingrediendam censerent, hunc artis oratoriae finem rati, non ut de omni re, quaecunque esset proposita, id quod profiteri sophistae quidam solebant, ornate copioseque dissererent, sed ut cum in regenda republica, tum in causis privatis graviter atque ad persuadendum accommodate ad populum dicerent. Ita Periclem ipsum nunquam nisi bene praeparatum ad id, de quo locuturus esset, prodiise constat, etsi longe aberat ab illorum nimia diligentia, qui orationes suas accuratissime elaboratas expolitasque vel ipsi eloquebantur, vel in litem vocatis, quia causas ipsi dicere coacti erant cives, vendere solebant.

At, ut cujusvis artis principia in ea parte, quae ad sensa spectat, maximam vim exhibent, rerum dispositione atque elocutione a posteriorum temporum operibus superantur, sic nemo nisi ineptus dicendi rationem cum elegantem, tum inanem, per- politam perlucidamque, verborum volubilitate sonituque enitentem, minime vero audien- tium animos commoventem, quam e sophisticarum artium nimio usu exortam constat. in Thucydide desiderabit. Itaque haud parvae laudi est nostro, quod parum dissentiat is ab Aristotele, qui primus dicendi doctrinam hucusque cum ad vitae usum, tum ma- xime ad usus populares civilesque conlatam, ad artem ac praecepta revocavit. Com- mendat autem is oratoribus, ut praecipue argumentorum multitudine ac vi capere judicium animosque audientium sibi conciliare studeant. Quodsi nimirum utraque vir- tute, et argumentorum aptissime collocatorum copia, et elocutionis elegantia, qua delec- tantur audientes, excellentes videmus oratores, quales Graecia genuit Demosthenem. Ciceronem Italia, tamen monendum semper semperque erit, quum hi priorum exemplis et ad virtutes imitandas et ad vitia vitanda usi, miro quodam ingenii robore praediti, pauci inter plurimos tanti exstiterint, Thucydidem non solum orationum historicarum auctorem ac paene principem habendum, sed etiam ut historicum aliud consilium sequi putandum esse, atque oratorem, qui omni ex parte orator est ac nihil aliud esse vult. Injustum igitur videtur quorundam, inprimis Dionysii Halicarnassensis de Thucydide judicium, qui, quum, quae negari a nullo possint, concedant incredibilem illam stricte robusteque dicendi vim, robur ac nervos, orationis gravyitatem, densum. illud ac crebris sententiis repletum, acre contentiosumque dicendi genus virilemque quasi orationis habitum, revera unum tantum jure quodam in nostro reprehendunt, quod alio modo scripserit ac reliqui ejusdem aetatis scriptores solebant, ea ratione usus, ut operis gravitas severitasque nisi austero sermone atque a quotidiano vulgatoque ab- horrenti indicari exprimique non posset; quodque is, cui verba saepissime deessent sententiis accommodata, finxerit nova, auxerit alia, quae non omnia recepta in lingua atque in usu remanserunt, non curans vulgatam loquendi consuetudinem ac sensis linguam vel invitam parere cogens.

Juvat, varia ac saepe diversa Dionysii de Thucydide judicia componere, unde colligi posse videtur, Dionysium, etiamsi id reprehendat, quod Thucydides suam quandam formam figuramque in scribendo expresserit,(id quod recentiorum plerique summa admiratione prosequuntur) tamen rapi quasi hominis mira ingenii vi ac

.