9
terea tantam inter eos similitudinem cum ingeniorum, tum studii audiendis philoso- phorum praeceptis impensi, ut quin consensissent de republica dubitari non possit. Constat autem, Thucydidem adeo admiratum esse consilii publici principem Periclem, ut mortuo illo de civitatis salute paene desperaverit. Quid igitur veri similius est, duam Thucydidem omnem laborem impendisse ut posteritati, cui se perscripsisse historiam ipse dicit, traderet exemplum et roboris et dicendi facultatis, quibus Pericles. Cicerone judice, orator prope perfectus exstitit! Itaque vel acerbus ille in- genii Thucydidei atque dicendi artis judex Dionysius Halicarnassenis in laudibus quasi exsultat ejus orationis, quum tam multa tamque varia in reprehendendo nostro congesserit. Quod cum concesserimus, non intelligo, cur, ut Pfau contendit, cum exordium, tum peroratio non Pericli, sed Thucydidi tribuenda sint. Loci communes sane reperiuntur haud pauci, qui quum rerum principia causasque attingant, leguntur in historici nostri vel rerum narratione, vel saepissime in orationibus; quae quum consentanea videantur iis, quibus oratorum quisque usus sit ad cives vel hortandos, vel retinendos, vel laudandos, vel reprehendendos, maxime vero congruentia periclis in- genio, qui in populum, quem rerum novarum studiosum, non eundem pariter perseve- rantem in rebus adversis, per multos annos cognoverat, non tanquam supplex auraeque popularis captator, sed magister ac praeceptor prodibat vique dicendi atque terrore prope semper victor discessit: causa esse sane non videtur, cur Pericles non dixerit: Peloponnesiis cedendum non esse existimo, etsi homines aliam sententiam amplecti sciam, quum in veritate bellum geritur. Exigo igitur ab iis, quibus haec probantur, ne, si quid adversi acciderit, deficiant, aut si res feliciter successerit, prudentiae laudis velint esse participes. Utrumque enim fieri solet, ut rerum eventus aeque fallaces sint atque hominum cogitationes; quare si quae praeter exspectationem nostram evenerint, for- tunam accusare solemus.- Pariterque, quae in ejusdem orationis epilogo leguntun: ⸗Scire autem necesse est, bellum vitari non posse; quod sponte susceptum periculi minus, plus honoris affert; cogitemus autem, ex summis periculis et civitates et pri- vatos homines magnam gloriam adipisci. Itaque nos majoribus non debemus esse in- feriores, qui quidem non instructi tanta potentia barbaros rejecerunt et rei publicae hoc imperium pepererunt—“ ad rem ita sunt accommodata, ut aliter quomodo dici potuerit, intelligi vix possit.
Jam vero, his pro nostra facultate tractatis, transeamus ad alterum argumentum, ut de Thucydidis arte oratoria, quae sentiamus, ornemus. Dicendi doctrinam Cicero testatur ¹⁹) ante Periclem fuisse nullam, quem tamen natura, exercitatione mentis et. philosophorum, inprimis Anaxagorae, studio adeo excelluisse censet non modo suavitate, ubertate, copia, sed etiam vi dicendi atque terrore, ut orator prope perfectus exstiterit. Cogitantibus autem nobis, quonam ingenio Cicero oratorem praeditum quibusque arti- bus instructum esse vult, ea tanta laus attribui non potest nisi ei viro, cujus dicendi vim innatam atque insitam philosophorum usus diuturnus ac disserendi disputandique con- suetudo adeo adjuverit ut, quum summa honestas exstiterit in rebus ipsis, de quibus
¹*) Brutus, 11, 44.
. 2


