— 8—
paene discrimen adducerentur. Jam quis oratorum pretiosissimi illius civium sanguinis audientes monet, qui olim contra communem patriae hostem effusus famam aere perenniorem illis libertatis propugnatoribus pepererat, tum vero non barbarorum sed civium manibus profusus patrium solum madefacere destinatus erat? Magis magisque apud omnes sententia stat, inter Jonicam ac Doricam gentem de principatu conten- tionem usque ad internecionem alteriusque excidium duci oportere.
Itaque primum locum obtinet apud omnes oratores opum ad bellum gerendum descriptio utrisque paratarum, vel militum naviumque enumeratio, vel reliqui commodi, atque reipublicae melius constitutae expositio, quibus rebus adjutus uterque dimi- cantium superiorem e bello discessurum sese arbitratur. Minime autem curant id patriae studium, quod nostra aetate maximi habetur, ut omnes, relictis controversiis privatis, externorum intercessionem defendant, quin potius Lacedaemoniorum rex ma- nifestis verbis suadet, ut auxilium petant, undecunque possint, inprimis autem Persarum regis societatem sectentur, quamquam dubitandum non erat, quin recuperando Asiam insulasque inhabitantium Graecorum imperio diuturnus ille Graeciae hostis amicitiae pretium recepturus esset. Jam vero, ut ad ipsum propositum redeamus, quis deside- rabit in Corinthiorum oratione, qua Athenienses dehortati sunt, ne Corcyraeos in so- cietatem acciperent neve in bello adversus metropolim adjuvarent, accuratam aptissi- mamque Corinthiorum prudentiam, quae versabatur in negotio illo valde ambiguo Atheniensium publice admonendorum, foedera ut servarent, sublata omni belli futuri spe, quum eodem fere tempore Lacedaemoniorum segnitiem valde reprehenderent, qui Atheniensium vires tantum augeri summo Peloponnesiorum damno passi essent. An quisquam negat, Archidami regis oratione contineri expositionem maxime consentaneam consilio ac sapientiae, quibus usus Lacedaemoniorum senatus rem publicam regere ac gubernare solebat? De quo non tam quia longum, quam quia perspicuum, dici amplius nihil est necesse. Tamen id a me praetereundum non est, quod a sensibus nostris abhorret, si Pfau ¹⁸) contendit, Thucydidem orationes tamquam vere habitas, quae omnino habitae non essent, induxisse. Auspicari enim licet, et antequam bellum inirent et bello moto, pro Graecarum civitatum ratione, qua omnia ad populum deferri necesse fuit, tam multa ab oratoribus publice tractata esse, ut intelligi vix possit, quomodo alicujus momenti quidquam factum sit, ut non solum lata ac verbosa actio praecesserit, sed etiam ante populum aut laus aut vituperatio consecuta sit. Itaque probari posse putamus, ex orationibus vere habitis exiguum tantum numerum a Thucydide servatum esse, et eas quidem, quas ad illustrandam historiam idoneas judicaverit noster.
Atqui fateor, fieri non posse, quominus ex eis quidem concionibus, quae proxime ad veritatem accedunt, quasi enucleemus, quae Thucydidi aut oratoris, quem in- ducit, ingenio debeantur. Ponamus exemplum instar omnium insignem illam ora- tionem a Pericle ad bellum Atheniensium populo commendandum habitam; quam orationem Pfau rectissime observat non solum reddere voluisse Thucydidem, sed reddidisse, quippe quae in earum numero putanda sit, d zoube, fuisse prae-
.
¹8) I. c. pag. 14.


