7
sibus abhorret, ut Thucydidis ingenio sententiam illam tribuamus, quum nulla re coacti simus, eam ad bellum contra Syracusanos auxilii Leontinis ferendi causa susceptum conferre. Attamen longe absum, ut additum nihil omnino putem a nostro, quippe qui sine ulla dubitatione eam scribendae historiae rationem adhibuerit, ut quae me- moratu digna viderentur inde ab ineunte bello collegerit atque litteris mandarit, bello moto historiam conscribere inceperit, magnis pactis induciis opus repetere atque in artificii formam redigere studuerit, eadem ratione usus, quum bellum Siculum quaeque secutae sunt res gestae usque ad Atheniensium causam afflictam atque prostratam memoriae tradere susciperet, quamvis, ad finem opus ne perduceret, mors praematura eum prohibuit. Quis enim dubitat, quin scriptor ingenio, ut ita dicam, pragmatico praeditus, qualis Thucydides fuit, rebus actis aliter tractare potuerit ac certe tractaverit, conciones sententiasque eorum, qui principes consilii publici exstiterunt, atque homines rerum futurarum ignari de belli eventu aliisque de rebus in universa illa rerum po- liticarum perturbatione ac dubitatione vere locuti erant?
An quisquam putat, Thucydidem praevidere potuisse perniciosam illam expedi- tionem, in Siciliam postea factam, qua bellum, paullo ante compositum, integratum est, non coactis Atheniensibus nisi ipsorum violentia ab hominibus temerariis ambi- tiosisque incitata? Vero nonne propius erat, comparatis utriusque civitatis princi- patum appetentis viribus, bellum ad ultimam rei dimicationem non magis perduci posse, quam quod prioribus dissidiis inter Corinthios, Thebanos, Athenienses exortis factum erat? Etenim, si nemo, non dico ex eorum numero, qui publici consilii auctores ac regendarum civitatum duces habebantur, sed ne homines quidem ex plebe dubi- taverunt, quin bellum inter res publicas vel Lacedaemoniis vel Athemiensibus ad- scriptas vitari posset, si id tantum incertum videbatur, quaenam inter tot dissidiarum causas tanta exstitura esset, ut manifestum bellum moveret: tamen negari non potest, Periclem multos per annos belli maxime appetentem fuisse neque aliud consilium con- secutum esse, quam ut maris imperium tueretur urbique defendendae magis studeret, quam Peloponnesiorum partibus aggrediendis; eundem autem tum demum belli aucto- rem fuisse, quum inter utrumque tantum eligendum erat, vellentne Athenienses imperio se abdicare, an extrema omnia experiri praeferrent. Ac porro mirandum maxime videtur, id quôod haud parvam veritatis speciem orationibus a Thucydide redditis affert, quod quum eum summo patriae amore inflammatum, quique nihil magis expetierit dquam Graeciae salutem, inter onnes constet, nullo loco, scilicet eis in orationibus, quae in concionibus vel Peloponnesiorum, vel Atheniensium habitae sunt, inter argu- menta ad bellum commendandum aut dissuadendum allata, mentio fiat summi illius detrimenti, quod universi populi Graeci res atque commoda in bello civili captura forent; nusquam detestabile eorum crimen reprehenditur, qui religione ipsa sacrum inter ejusdem nationis homines vinculum dirimere studebant. Atqui dubium non erat, id quod ingenio vel rudi prospicere licuit, quin futurum esset, ut litterarum artiumque cultus, quo Graccia illo tempore maxime floruit, omniumque rerum studium, quae ad humanitatem spectant, belli asperitate iracundiaque animorum, quae bella longinquiora sequi solet, non dicam funditus exstinguerentur, attamen in maximum periculum ac


