6
Neque vero alterum illud, quo in suadendo nihil est optabilius, dignitas, ad quam qui impellit cum majorum exempla commonefacit, tum posteritatis immortalem memoriam ante oculos ponére solet, perspicuum inter Corcyraeorum argumenta locum obtinet; tantumque abest ut, ⸗quidquid honestum sit, idem utile,- ¹4) argumentis suis praeponant, ut tamquam homines periti, atque rerum usum habentes, aliam quandam Antonii ¹⁵) sententiam, usu quotidiano probatam, sequi videantur: ⸗Nemo est, prae- sertim in tam clara civitate, quin putet, expetendam maxime dignitatem; sed vincit utilitas plerumque, cum subest ille timor, ea neglecta ne dignitatem quidem posse re- tineri.⸗- Itaque veluti mercator, qui ad mercaturam melius gerendam cum altero quodam se conjungere optat, quae ab ipso afferantur opes facultatesque enumerat, demonstrans, quae per se haud magni momenti sint, compositas effecturas esse, ut, qui similem mercem vendant, vinci facile possint, sin minus velit alter, alium quempiam, qui, quid valeat ipse, melius aestimare possit, aditurum sese minatur: sic Corcyraei, classe reliquoque commodo iterum atque iterum tamquam amicitiae pretio oblatis, rejectos ab Atheniensium foedere, aut coactos, aut sublatis quibus differrent partibus, volentes adversariorum opes se aucturos aperte comminantur. Quodsi classis copia- rumque magna vis a Corcyraeis comprobandae potissimum utilitatis causa afferuntur, non minus apte alia quaedam proponuntur, quae ad futuri temporis commoda spectant. Ac sane causa esse non videtur, cur a scriptore nostro additum putemus, si Corcyraeos sic dicentes inducit: zinsulam suam loco opportuno ad trajiciendum in Italiam et Si- ciliam sitam esse, ita ut nec inde classem contra Peloponnesios venire sinat, et praeternavigantes hinc in illa loca non impediat.- Non enim intelligo, quomodo Pfau ¹⁶) hunc locum sic interpretari possit, quasi expeditionem in Siciliam postea factam et. seriora infaustaque Atheniensium consilia conjectura augurati sint Corcyraei; id certe a Thucydide additum probatum putat ille. At nihil sane ad hoc tempus, ignorassentne plerique Atheniensium ¹⁷) ante bellum Peloponnesiacum, num forte exsisteret insula quaedam Sicilia appellata, necne: immo vero quaerendum videtur, quid vere Corcyraei dixerint in illius orationis conclusione. Primum loquuntur de Italia et Sicilia, qui- bus unum intelligunt; quis autem negabit, Athenienses multos per annos commercio usos esse cum Graecis, qui inhabitabant Italiam, colonis, adeo ut Ol. 84, 1(443) ipsi, colonia in illas regiones emissa, Thurios conderent? Quodsi porro, ut rarius adire ad insulam Siciliam soliti fuissent Athenienses, concessero, nonne primo loco classi ad- versus Peloponnesios ab insula Sicilia venienti, secundo autem loco classi, qualibet ex causa e Graecia illuc praeternaviganti opportunam insulam suam commemorant le- gati, vel ad adjuvandam vel ad impediendam expeditionem? Tantamne fuisse Athe- niensibus ignorantiam, ut penitus obliti essent, bello Medico a Gelone, Syracusarum tyranno, immensam vim et militum naviumque, et argenti Graecis oblata esse, si sum- mam imperii sibi mandare voluissent? Itaque, ne plura dicam, longe a nostris sen-
¹⁴) Cicero de off. III, 4, 20.
¹⁵) Cicero de oratore II, 62, 334. ¹6) I. c. pag. 14.
¹7) Pfau, I. c. pag. 15.


