5
his de rebus audivissent ab aliis orationum, non dicam., verba, sed sententiarum argu- mentorumque narrationem, ipso loquentium ordine dispositam! Quid! si in actionibus inter Peloponnesios et Athenienses, antequam bellum inirent, factis scriptor, cui tum quidem cognoscendae veritatis, ut ita dicam, ad hauriendum fontes patebant, adeo erraverit, ut complures conciones confuderit, nonne arbitrari debemus, Thucydidem, quem adeo veritatis appetentem fuisse constat, ut religioni sibi duxerit, non solum Athenienses, sed etiam Peloponnesios de rebus gestis consulere, quaeque, accurata in- quisitione facta, vera esse intellexisset, operi suo attribuere, qui ipse veritatis cognos- cendae causa ad Peloponnesiorum urbes accessit eaque, quae propter exsilium nosse minus potuerit, ab iis sumpserit solis, qui optime ipsi cognovissent, nihil aliud lectoribus pollicitum esse, quam quod vere dicta tum, quum sibi licuisset ipsi audire vel a viris veritatis diligentibus comperire, reddere studeret, negligentem dumtaxat ipsa verba trans- scribere, ac suppressis, quae historico nimis lata viderentur minorisque momenti, argu- mentis. Quae vero inter bellum longinquum fama ad eum pervenerunt rerum actio- numque nuncii, nemo nisi ineptus scriptorem vituperabit, si ad ea, quae deessent cum in causis imperii exponendis, tum in singulorum ingeniis ac moribus monstrandis, pro sua facultate rerumque cognitione universa addiderit, ea ratione adhibita, ut, quae quisque quoque loco dicere potuisset, haec eum loquentem induxerit. Itaque, ne longus sim, nulla re impedimur, quominus orationes quasdam, vel ante bellum coortum vel prioribus belli annis Athenis habitas, quibus scriptorem interfuisse verisimillimum est, a Thucydide quam proxime veritati conscriptas arbitremur.
Accedunt autem alia argumenta, quibus commoveamur oportet, ut vere habitas aliquot saltem orationes servatas a Thucydide putemus. Quorum in numero insignem locum obtinet Corcyraeorum oratio, libri primi capite XXXII exposita. Inest enim illi orationi tantum fidei tantaque veritatis species, tam diversus ab usitata dicendi ratione concionandi modus, denique partitio adeo abhorrens ab ea, qua scriptor noster uti solet, ut Thucydidem perpauca tantum addidisse, recidisse, mutavisse, facile, opinor, tibi persuadeas.
Quid enim accommodatum magis esse potest Corcyraeorum moribus ingenioque, quam ut foederis utilitatem solam urgeant, neglectis prope reliquis ad Atheniensium animos commovendos adjumentis! Itaque, affectibus plane exclusis, hoc tantum pro- prium atque praecipuum negotium sibi proposuerunt Corcyraeorum legati, ut sua con- firmarent et, quae ex adverso dici possent, refutarent. Nullo loco, quemadmodum sup- plices summisque periculis suspensos decet, Atheniensium misericordiam excitare stu- dent; id unum, gratiam se habituros, profitentur; minime autem blanditiis assentationi- busque vulgi, quod est ad tales res vehementer docile, suffragia sibi conciliare conantur, nusquam in permotione causam ponunt, sed tamquam eandem sententiam semper ante oculos habuissent, quam ab Antonio, clarissimo oratore, editam fingit Cicero ⸗plus proficit, si proponitur spes utilitatis futurae, quam praeteriti beneficii commemoratio,* ¹³) quum in argumentis potius causa sit, firmissima quaeque, i. e. utilitatem tuentur.
¹3) De oratore II, 51.


