4
orationum sub forma immiscuisse, ea commotus ratione, ¹⁰) ut historiae enarrandae rectum, ut ita dicam, flumen interdum deffecteretur, quaeque illorum causae impetusque fuissent, majorem vim impetrarent, videlicet ab ipsis exposita, ¹¹) quam si, historico narrante, relationis in modum rebus factis praemitterentur.
Ac primum quidem resumenda et quasi redintegranda videtur quaestio, volue- ritne potueritve Thucydides reddere ipsa loquentium verba, an satisfieri sibi legenti- busque putaverit, si vere dicta in quamlibet breviorem formam compressa atque historici rationibus accommodata retulerit, ne conatu quidem facto, dispositionem verbaque uniuscujusque oratorum conservandi. Qua de re cum alii disseruerunt, tum G. Pfau ¹²) acutissime disputavit, praecipue de loci illius interpretatione: Kat οα ν⁶ευνς⁷⁶mιʃ⁶ εſror iradorο——— Talerdv riv drdεieαeν αri T deSvrG SiAOvd-ai 1. Gi d'ν§ε˙⁸ααν 61O ναασ ⁵οαν εππιι τέν de αρντν τ⁴ dεοντνα ⁴ααααια sieTv, 5 ri⁴εꝓνεατατα ε Euxedαmυς Tv⁶ενε τυν μνμνέμ εεενταο, OrG eiohran, argumenta satis apta afferens, ut demon- stret: 1) Thucydidem propter difficultatem, vere quae dicta essent, reddendi, id ne tentasse quidem, 2) concionum autem vere habitarum quam proxime universam sen- tentiam sive argumentum consectatum esse, 3) eundem vero, quae nunquam habitae essent, conciones ipsum fingere non dubitasse. Quin etiam, quantum difficultatis fuerit, Thucydidi veritatis cognoscendae, ut demonstret, doctus ille vir probare studet, Athe- niensium legatos, quos Thucydides I., 68 contra Corinthios ad bellum Lacedaemonios incitandos concionantes induxit, in ea concione verba facere omnino non potuisse, ex- posita Lacedaemoniorum reipublicae ratione, per quam Atheniensibus in ejusmodi populi coetu in publicum prodire non licuisset, allatisque veterum scriptorum testimoniis, ex quibus sequi videtur, Thucydidem sociorum congressum, concionum minorem, ac majo- rem, et senatorum consessum in illis quatuor orationibus confudisse.
Atqui monendum ante omnia videtur, alia fuisse Thucydidi auxilia adjumentaque orationum accurate percipiendarum, Athenis quum commoraretur ipseque interesset concionibus, ac tum, quum ex legatis redeuntibus in patriam ac rationem publice dan- tibus exquirendi haberet negotium, quid quoque loco dictum esset. Jam vero si difficil- limum erat, aliquot annis post bellum ortum, patria pulsus coactus quum esset inter barbaros vitam degere, quae acta essent in bello accurate cognoscere, quanto difficilius multique operis fuisse putemus, comperire, spatio temporis nonnunquam haud brevi intermisso, vel a testibus concionum, vel a viatoribus quibuscunque, qui ipsi
¹⁰) Risum vix teneas, judicium Cratippi(qui et Thucydidis fuit aequalis et quae is omiserat in unum coegit) a Dionysio(de Th. judic. cap. XVI) laudatum perlegens, dicentis,„ora- tiones a Thucydide ita adhibitas esse, ut non modo rebus ipsis sint impedimento, verum etiam audientibus permolestae: idque sentientem Thucydidem nullas in ultima historiae parte orationes adjunxisse, etsi multa in Jonia ac multa Athenis evenissent, quae sermonum et orationum interventu transigerentur.“ Jam quis nescit, Thucydidem ante absolutum opus morte abreptum ideoque impeditum fuisse, quominus opus suum aut ad finem, aut ad abso- lutionem perfectionemque adduxisset?
¹¹) Quintil. III, 8. namque(in historiis) conciones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio.
¹²) Meditationes criticae de orationibus Thucydideis. Quedlinburgae et Lipsiae 1836.


