Aufsatz 
De concionibus Thucydideis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

multa impropria, obscura sint, utque in omnibus fere minus valent praecepta, quam experimenta, quibus demonstratur, non solum quomodo scribendum sit, sed etiam quae imitari non oporteat: item quoque ad discipulorum usum perfecta illa, quae ex- stant, artis dicendi exempla minus apta mihi visa sunt,é6) quam grandes, quamvis im- perfectae hujus artis primitiae, quas non aemulatione, quod fieri non potest, sed in- tellectu sequi magni operis videtur esse,?) efficietque haec negotii tractandi ratio, ut) nec antiquitatis nimis admiratores durescant juvenes fiantque horridi atque jejuni, arbitrati, 9) si praecisis conclusionibus obscuri fuerint, Sallustium ac Thucydidem sese superasse, nec recentis lasciviae flosculis capti, voluptate quadam prava de- liniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament.

Quo in negotio pergrato perque jucundo quae notanda mihi videbantur, hisce schedulis tractanda suscepi, non quo, quae a viris doctis vel antiquitatis vel recen- tiorum temporum tam multa tamque acuta atque subtilia de Thucydidis indole dicen- dique ratione scripta sunt, ut addi quod possit, vix inveniatur quidquam, oppugnanda ac refellenda putem, sed ut pro facultate mea, quantulacumque est, vel quae ab illis omissa, vel aliter interpretanda existimaverim, quamvis perpauca, illi doctrinae thesauro tamquam munus, scriptoris memoriae debitum gratoque animo oblatum, addam.

Jam vero ad ea, quae de Thucydide sentiam, quaeque tribus his argumentis continentur, exponenda ac tractanda transeamus. Primum quaestionem resumam, verene habitas Thucydides tradiderit conciones; deinde adjungantur de arte rhetorica, qua usus est Thucydides in concionibus observationes quaedam; in extrema hujus libelli parte aliquot concionum, quae primo libro insertae sunt, dispositiones ad confirmandum judicium de iis, quae Thucydides voluerit potueritque, exhibitas invenies.

Instituentibus nobis quaestionem de concionibus, in Thucydidis opere servatis, utrum cujusque oratorum ipsa verba aut saltem eorum sententias eodem ordine, quo elocuti essent illi, dispositas teneamus, an Thucydides ipse tamquam orator habendus sit, cui, quae concionibus sint vitia virtutesve, attribuamus, vehementer errare semper mihi visi sunt ei, qui Thucydideas orationes cum posteriorum oratorum, quae super- sunt, operibus comparantes plane obliviscuntur, hos, quas vel discipulorum ad usum composuerunt, vel ut publice eloquerentur, conscripserunt, denuo diligenter elaborata ac quasi elucubrata aequalium posteritatisque lectioni designata otii sui specimina reliquisse, Thucydidem vero, vel quae ipse audiverat, vel quae ab aliis sibi tradita erant, hominum, qui consilio ac sapientia rem publicam regebant, conciones, operi suo

) Quinctil. X, 5, 10. Plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia. Nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescit infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.

²) ut de Homero dicit Quinctil. X, 1, 50.

³) Quinctil. II, 5.

*) Quinctil. X, 2, 17.

1*