2—
ob ipsam causam interdum subobscuri-, ²) et alio loco:-Ipsae illae orationes(histo- riae Thucydideae insertae) ita multas habent obscuras abditasque sententias, vix ut intelligantur, quod est in oratione civili vitium vel maximum,- ³) sed etiam in disponendi arte aliqua ex parte rudem putandum esse tibi persuaseris, ita ut, quum multi fuerint et adhuc exstent, qui omnia, ingenio Thucydidis effluxa, admirentur atque laudibus extollant, alii, neque artis criticae imperiti, laudantes, quae summa laude digna sunt, insignes artificis historici virtutes, elocutionis ac dispositionis vitia notare ac reprehen- dere non dubitaverint. Quodsi autem dubitari non potest, quin artis pars magna con- tineatur imitatione, utileque est ea, quae bene inventa sunt, sequi, illud quidem nemo non fateatur necesse est, permulta inveniri, quae imitanda in Thucydide juvenibus commendentur. Quae enim tanta gravitas in ullis vel prioris aetatis vel nostrae fuit, ut sit cum Thucydide comparanda? Quis scriptorum presso illo concionandi genere melius usus est, quam Thucydides; quis rarius exhibet futiles atque inanes ad ornandam solum orationem comparatas vel figuras, vel verba? Quis est, cui minus detrahi possit, licet non desint opportunitates supplendi, quae omissa, adstringendi, quae nimis effusa videantur? Jam quis magis docet, summam oratoris vim non in verbis, sed in rerum copia abundanti constitutam esse, qua in re maxime errare adolescentes solent, quorum in opusculis loquacitas inanis orationisque circumducendae ac verbis dilatandae studium saepius reprehenduntur, quam laudatur sententiarum argumentorumque copia? Quis autem majorem probandi ac refellendi vim exhibet, ita ut etiam, quas maxime ex suo ingenio finxit orationes, ab ipsis concionantibus melius aptiusque de his rebus dici potuisse in eis vix videatur? ⁴)
Itaque in Thucydide laudanda permulta, pauca, neque tamen parvi momenti, vituperanda invenies. Quemadmodum autem, ut Quinctilianus suadet, 5) non inutile est, etiam corruptas et vitiosas orationes legi palam pueris ostendique in his, quam
²) Brutus, 7, 29. ³) Orator, 9, 30. Cf. Dionysius Hal. de Th. hist. judicium ex interpr. Reiskii: Qui omnia, quae in Thucydide, conjectura assequi possint, ii facile numerari queunt; et ne illi quidem pauci nonnulla sine grammatica explicatione consequentur. 4 Quinctil. Instit. orat. IV, 2, 44. Non minus autem cavenda erit, quae nimium corri- pientes omnia sequitur, obscuritas; satiusque est aliquid narrationi superesse, quam deesse. Quare vitanda est etiam illa Sallustiana(quamquam in ipso virtutis locum obtinet) brevitas
et abruptum sermonis genus—— Constat autem, inter Thucydidis imitatores praecipuum fuisse Sallustium, quem quidem Thucydidi opponere se non vereri fatetur Quinctilianus (X, 1, 101).
Quantum Thucydidei operis virtutes cum aequalium, tum posteritatis judicia quasi rapuerint, ita ut laudandus quaque ex parte videretur, Dionysius Hal. testatur,(de Thucydidis hist. judicium cap. II.): neque enim illud quidem nos fugit, si Thucydidis scripta notare aggre- deremur, futurum, ut primi ac soli res novas atque ab hominum opinione abhorrentes tentare videremur, non solum adversantes communi atque a multis saeculis receptae opinioni, quae vix ex hominum animis evelli possit, verum etiam praestantissimorum philosophorum atque oratorum praeclara de illo testimonia rejicientes, qui quidem illum veluti regulam quandam scribendae historiae proponunt.
*) Inst. orat. II, 5.
* —


