Aufsatz 
De concionibus Thucydideis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De concionibus Thucydideis

scripsit

Guilielmus Uhrig,

ph. Dr. Gymn. praec.

(um in Gymnasio Wormatiensi aliquot annis ante Thucydidis de bello Pelo- ponnesiaco libros adolescentibus litterarum studiosis exponerem, simulque, ut artis dicendi, quam rhetoricam vocant, rudimenta tractarem, demandatum mihi esset, haud procul a re abesse hanc negotii rationem ac totum hoc exercitationis genus ita insti- tuendum existimavi, ut vertendi ex Graeco in Germanicum, nonnunquam in Latinum sermonem, interpretandique labore peracto, primum concionis cujusque dispositionem eruendam atque rem universam in partes distribuendam discipulis mandarem, tum autem, quae obscura viderentur, explicarem definiendo, quibusque in locis orationis contextus desiderabatur, supplerem, postremo orationem quasi materiam ad disponendi usum collatam denuo tractarem ac quomodo aliter ea posset disponi, docerem. Siquidem Quinctilianus ¹) recte docet:-Nam neque semper est desperandum, aliquid illis, quae dicta sunt, melius posse reperiri, neque adeo jejunam ac pauperem natura eloquentiam fecit, ut una de re dici nisi semel non possits id praesertim in disponendi arte valere puto, quae maximam varietatem digerendi argumenta in ordinem atque com- mittendi inter se habet, magisque proderit interdum haec operis ratio, primum quod oratio proposita materiae ac quasi silvae rerum vicem praestat, quam colligere plu- rimum difficultatis discipulis afferre constat, tum quod, ut alias vias quaerant, quam quibus ingressus est orator, artis rhetoricae studiosi coguntur, unde facilia fiunt in- genia atque ad propria tractanda haud imparata.

Orationes autem Thucydideae eam ob causam maxime idoneae mihi videbantur ad demonstrandum vel virtutes vel oratoris vitia, quoniam, cum in enthymematibus sententiisque atque omnino in ea parte, quae a natura vim habet, admirabilis sane fuerit is, summamque vim argumentorum praecipue in concionibus exhibere eum inter omnes, quod sciam, consensum sit, ad dicendi artem aliquantum superatur Thucydides, non dicam ab aequalibus, verum ab eis, quos, quae hunc insecuta est, aetas genuit, oratoribus, ita ut quum uberrimam ad exercendum materiam artis rhetoricae studiosis praebeant ejus conciones, praecepta exemplaque exercitantibus proponenda vix videantur. Namque non solum accesseris Ciceroni, de oratoribus, qui Thucydidis aetate floruerunt, sic judicanti: Grandes erant verbis, crebri sententiis, compressione rerum breves et

.

¹) Inst. orat. X, 5, 5.