— 20—
litatis, cujus supra mentionem fecimus, tantum abest, ut nostram sententiam impugnet, ut etiam confirmare videatur. Primum enim cogitandum est, ne nulla sit explicatio, quae nomine solo contineatur. Tum genitivi et ablativi qualitatis ita saepe alter pro altero ad idem significandum pariter apti esse existimari debent, ut jure mirere, quaenam causa sit, cur viri docti discriminis aliquid inter istos casus intercedere statuant. a Denique, ut ablativum materiae saepe officia genitivi obire videmus, quanquam genitivus rationi logicae magis consentaneus esse videtur, sic ablativus quoque qualitatis ubi apparet, geni- tivi partes agere censendus erit. Sine dubio promta illa et trita conversio, ope Germanae praepositionis»von« confecta, in qua utriusque linguae verba cum verbis congruere apte viderentur, causa fuit, quod disquisitiones subtilio- res ablativum qualitatis attingentes omissae sunt, itemque, credo, quod alibi saepe in conversione Germana praepositiones usurpari solent ibi, ubi in lingua Latina eodem modo aut praepositiones aut casus nudus apparet, factum est, ut quae istum linguae Latinae loquendi usum causa effecerit, minus dili- genter perpenderetur, quanquam res sane habet, quo ad se hominum doctorum cogitationes convertat.
Jam si ex iis, quae adhuc disputavimus, admodum probabile factum est, genitivi formam a prisca lingua Latina abfuisse, alia tamen eaque non minus gravia argumenta exstant, ex quibus quae probabilia antea fuerunt, speciem veri accipiant. Quid enim? quum in vetustiore lingua multa adhuc adjectiva occurrant, quae quo magis lingua certis quibusdam normis et regulis adstringi coepta est, eo constantius genilivum casum desiderare videntur. Quod quum reputo, nescio quomodo subit animum cogitatio fuisse quondam, quum usus iste longe lateque valeret. Ut pauca tantum commemoremus, adjeclivum ex-
tate ridetur.— Cf. Cic. Invemt. II,§. 162: Consuetudine jus est, quod— leviter a natura tractum aluit et majus fecit usus;— cum quo conferas velim ib. II,§. 67: Consuetudinis autem jus esse putatur id, quod voluntate omnium sine lege vetu- stas comprobarit.—
a. Cf. Caes. b. Gall. II, 15: erat civitas magna inter Belgas auctoritate.— Ibid. V, 54: est civitas inprimis firma et magnde inter Gallos auctoritatis.— Id. b. civ. II, 31: tanté sum animi— lbid. 33: magno sit animo— Cic. Brut.§. 237: P. Murena— multae industriae et magn? laboris fuit.— L. Turins parvo in- genio sed multo labore.— Ibid.§. 228: L. Sisenna— bene Latine loquens,— sed neque laboris multi, nec satis versatus in causis.— Ibid.§. 240: O. Pom- pejus— incredibili labore atque industria— Cic. Muren.§. 61: Fuit— quidam summo ingenio vir, Zeno, cujus inventorum aemuli Stoici nominantur.— ld Legg. III,§. 45: Ouo verius in causa nostra vir magni ingenii summaque prudentia, I., Cotta, dicebat, nihil omnino actum esse de nobis.—


