— 19—
ut pro genitivo pracpositiones cum casu suo ponerent, ut quum series geni- tivorum se e vestigio excipientium nimis longa futura fuisset. Saepe prae- positiones usurpantur, ne similis verborum exitus minus jucunde auribus audi- toris cadat vel molestiae quid exhibeat, saepe perspicuitatis causa, quum alius genitivus in propinquo est. Quod porro mumerus respiciendus et concinnitati sententiarum et verborum aliquid dandum erat, ſieri non poterat, ut non interdum praepositiones cum casibus suis adhibendae essent. Praeterea supra jam diximus, praepositionem ibi esse casu nudo magis idoneam, ubi res dicendo oculis subjicienda et sub adspectum quasi admovenda sit. In aliis alias causas agnoscas necesse erit; nonnunquam frustra fortasse eas quaesiveris.
Eodem fere modo etiam nudus ablativus mera genitivi munera subire poterat, ut apud Ciceronem ad Fam. IX, 11, f: Vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares, quam eo casu, quo sum gravissime afflictus,— De quo recte quidem in universum Cortius, modo ablativi signiſicationem adeo dilatare et extendere voluisset, ut genitivi quo- que rationes amplexura esset. Haec dico non quo ablativus plane idem, quod genitivus, valeat, sed quia ablativi vis, ut ita dicam, tam lato ambitu est, ut quemadmodum casus omnino obliquos, sic etiam genitivum intra eum recipere possit. Atque in locis, ut sunt Verg. Aen. I, 72: Deiopeam— propriam dicabo, ut— pulchra faciat te prole parentem, laxe diffluens ablativi potestas dubito an cogitando in sensum genitivi contrahenda sit. Neque enim satis adsequi possum, quo pacto in ea dictione de ablativo qualitatis quem dicunt, cogitari possit. Neque rectius ablativum instrumenti dixeris, siquidem instrumentum alicujus rei vix dici poterit id, quod ex re oriens tempore posterius est. Ablativum consilii, vel finis recte diceres, si appellatio ista usitata esset. Verum non est quod quaeramus; ablativus enim, quae est ejus vis multa complectens, pro genitivo positus est: parentem facere, ut pulchra proles sit, vel futura sit, i. e. parentem pulchrae prolis vel pulchrorum liberorum facere.a Ipse autem ablativus qua-
a. Habes similia fere: Cic. Fin. V,§, 9. Natura sic ab iis(Peripateticis) investigata est. ut nulla pars coelo mari, terra,(ut poetice loquar) practermissa sit.— Catull. Carm. 64, 45: Candet ebur soliis, collucent pocula mensae.— Verg. Aen. VI, 187: Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus Ostendat nemore in tanto.— Ib. VI, 299: cui plurima mento canities inculta jacet.— Ib. VII, 269: non plurima caelo monstra sinunt.— Ib. VI, 675: fert ita corde voluntas.— Cic. Orat.§. 34: Ergo omnibus terris una Gallia communi non ardet incendio; — in quo viri quidam docti cum edit. Roman. princ. praepositionem ex addere conati sunt, meo quidem judicio male, quum ceterorum locorum similitudine locus satis firmetur. — Id. ad Attic. I, 13, 2: cavillator genere illo moroso, quod etiam sine dicaci-
3 24


