— 18—
partes agit, ut singula quaeque persequendi labore supersedere possimus; ck. Sallust. b. Cat. 35: Satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi. a IIlud tantum breviter lectores monere nolumus omittere, interdum satis graves causas fuisse, quibus scriptores esse adducti videantur,
a. Similia sunt: Sulpicius ap. Cic. ad Fam. IV, 5, 4: de imperio populi Romani tanta deminutio facta est.(Cf. leg. agr. I,§. 21: Non qyueror deminutionem vectigalium.— Ibid. II,§. 16: tentamini leviter, quo animo libertatis vestrae deminutionem ferre possitis.)— Sulp. ap. Cic. Fam. IV, 5, 4: in unius mulierculae animula si jactura facta est, tanto opere commoveris?— Cic. Fam. X, 28, 3: Magnum damnum factum est in Servio.(Cf. Id. de divin. II, c. 15: magnam jacturam causae fecero.— Ad Attic. XVI, 2, 1: cum tanta sit a nobis jactura
facta juris.)— Sic sacpissime mentionem facere de aliqua re, ut Nep. 7, 1; Cic. leg. agr. III,§. 4.— Id. Verr. IV,§. 49: Tantum unius cujusque de varia improöbitate generis indicia apud vos profero.— Verg. Aen. II, 78: neque me
Argolica de gente negabo.— Horat, serm. I, 1, 13: cetera de genere hoc.— Gaelius ap. Cic. Fam VIII, 8, 1: M. Tuccium— reum lege Plotia de vi fecit.— Terent. Adelph. III, 3, 8: Atque hercle hic de grege illo est.— Verg. Aen. IV, 457: de marmore templum.— Cic. de Orat. II,§. 28: homo de schola.— Id. Orat.§. 47: non declamatorem aliquem de ludo aut rabulam de foro quaerimus.— Vefr. IV,§. 62: pocula ex auro.—(Caes. b. Gall. VII, 25: sevi ac picis— glebae).— Cic. Cluent.§. 163: hominem, multorum hospitem Ambivium quendam, coponem de via Latina, subornatis— In hoc loco, quem modo commemoravi, haud scio an duplex quidam archaismus agnoscendus sit, et in forma copo, et in praepositione de posita, quorum alter alterum fortasse explicare potest. Videtur nimirum iste archaismus ex prioribus temporibus tanquam titulus quidam more majorum traditus proverbii fere modo in consuetudinem abiisse et sic posterioribus quoque temporibus remansisse, ita, ut hic quoque reliquias quasdam veteris linguae, pro genitivo praepositiones usurpantis, habeas. Quod idem nescio an cadat in alias dictiones, ut homo de schola, alias, quas eodem modo ex ser- mone illo vel prisco vel plebejo iransiisse in eruditorum linguam putaverim. Fuisse enim Romae plebejum quendam sermonem eumque discrepasse multis in partibus a loquendi usu hominum doctrinae atque optimarum artium studiis politorum, et per se patet et a viris doctis conceditur.(Cf. Bernhardy Grundriss der röm. Lit. zweite Bearbeit.§. 59, Annot. 240). Istum autem sermonem plebejum prorsus sejunctum et a loquendi consuetudine eruditorum diversum fuisse adeo, ut plane nullo modo ad eos pertiueret, ne Bernhardyi quidem auctoritate(I l.§. 8) ut statuamus adduci possumus. Neque enim fieri potuit, quin homines, qui eisdem legibus et moribus inter se conjuncti essent, quique forum, funa, porticus, vias, judicia, suffragia, omnia denique divina et humana jura et alia multa communia haberent, sermonis quoque inter se et linguae societatem quandam et communicationem inirent. Quae linguae et sermonis communitas etsi dijudicari satis non potfest quatenus valnerit, at valuisse tamen ali- quantum pro certo affirmari poterit. Nimirum ut homo eruditus in quaque vitae conditione considerare solet, quid deceat, quid homine ingenuo dignum sit, quid contra, sic urbanum quoque illum sermonem ex quotidiano loquendi usu elegisse, repudiasse, admisisse consentaneum est, quod elegantioris vitae culim convenire aut ab eo ab- horrere visum sit.


