Aufsatz 
De linguae latinae casibus brevis disputatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1

quibus praepositionem a(ab, abs) cum ablativo interpretes, vices genitivi sustinere existimant. a

Concedo hunc loquendi usum ita explicari posse, ut praepositione a (ab, abs) cum ablativo posita terminus aliqui significetur, unde res aliqua proficiscens vel originem suam trahens quasi oculis auditoris subjecta pro- ponatur. Sed quum saepe in eadem causa genitivus positus appareat, quae- ritur, sitne islis quoque locis praepositio a cum ablativo pro genitivo posita. Illud certe dubitari non poterit, quin prisca lingua Latina, deficiente peculiari genitivi forma, genitivi tamen rationes logicas ope praepositionum cum casu ablativo positarum satis perspicue ad intelligendum declarare potuerit. Quum autem praeposiliones cum casu aliquo junctae, ut alibi, sic etiam in istiusmodi dictionibus denotent id vel maxime, quod hominum sensus movet et ad oculos refertur, casus ad apte concipiendas inter se notiones et cogitando comple- ctendas spectent, conjectura facile consequi possumus, loquendi usum praepo- sitionibus formalum ut simpliciorem et communi hominum captui accommoda- tiorem, sic etiam antiquiorem fuisse.

Quod porro attinet ad praepositiones de, e(), in, inter, quas eodem fere modo vices genitivi gerere scimus, res vel ex grammatica adeo nota est et loci adeo frequentes, in quibus praepositio cum ablativo juncta genitivi

a. Cf. Donat. ad Terent. Andr. I, 1, 129; ad Eunuch. III, 5, 9. Cic. Off. I,§. 40: Quum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus. Cf. Tusc. Disp. V,§. 91 ibique Kühner. Nepos 19, 1: Hlic quum a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret, cet. Cic. Tusc. Disp. II.§. 7: qui sunt ab ea disciplina. ld. ad Fam. III, 13. 1: quibus ego a tali viro contentus eram. Caes. b. Gall. V, 54: a populo Romano imperia perferre. Liv. VI, 10: terrorem assiduum a Volscis esse. Id. II, 24: ancipiti metu eit ab civi et ab hoste. Id. XL.V, 26: quum major a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset. Inprimis dignus est qui commemoretur locus apud Cic. ad Fam. IX, 21, 1, quem non possumus non integrum hic adscribere. Cicero Paeto s.»Ain tandem? insanire tibi videris, quod imitere verborum meorum, ut scribis, fulmina? Tum insanires, si consequi non posses, cum vero etiam vincas, me prius irrideas quam te oportet. Quare nihil libi opus est illud a Trabea, sed potius drτεννμαμα meum. Verum tamen quid tibi ego in epistolis videor? nonne plebejo sermone agere tecum? Nec enim semper eodem modo. OQuid enim simile habet epistola aut judicio aut contioni? Ouin ipsa judicia non solemus omnia tractare uno modo. Privatas causas et eas tenues agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius: epistolas vero quotidianis verbis iexere solemus.« JL.oquitur in his Cicero de plebejo aliquo sermone, sed nec certius quidquam de Paeti epistola cognitum habemus, nec quo sit referendus plebejus iste sermo, satis cogitatione assequi possumus. Mihi quidem, ut dicam quod sentio, non dubium est, quin Cicero sua ipsius verba illud a Trabea, nimis antiquitatem redolentia, leni quo- dam risu notare voluerit. Neque enim usquam alibi quod sciam, illud cum praepo- sitione a(ab, abs) et ablativo conjunctum habet. Cf. Cat. Maj.§. 50: illud Solonis. Lael.§. 90: illud Catonis, et saepius.

3